Page 193 - Carmina - Poesie latine
P. 193

50          Inter praerosas sed tandem luce iacentem
                   relliquias — nam plena palus secreverat imbri
                   nocturno tectum non aeque vespere tutum,
                   atque aditum dederat quae nunc exire vetabat —
                   et super ossa feram venator fracta sequacem
            55     occupat. Haec culices ab aqua quot scimus inerti
                   turmatim tenui lituo prodire canentes,
                   et circumfusas certabat pellere muscas,
                   escam quae peterent et magno fragmina bombo.
                   Leniter huc igitur cauda nutabat et illuc,
            60     ut praesens homini lupus adsurrexit, ero ceu.
                   Idque infinito nondum post tempore perque
                   innumerabilium lacrimas et funera rerum,
                   excidit ex animo mutatae gentis eodem:
                   nam lituos audit tenues et murmura bombi
            65     vana, simul lupus ille suum praesensit adesse
                   cautus erum: caeci culicem reminiscitur aevi:
                   arrigit auriculas: caudam memor atterit et mox
                   absentes abigit tremibundo verbere muscas.
                        Tum visus lupus est occluso dicere rictu,
            70     membra levi tremulae dum vibrat momine caudae:
                   «Te bene velle mihi iamdudum suspicor, hospes:
                   nonne mei causa consulto proicis ossa?
                   Sed pendens animi miserum miser usque sequor te,
                   nec nisi nocturna veritus dape vescor odora.
            75     Fare age, numquid ames his me de rebus amantem.
                   Hic per te liceat paullum mihi mane morari».
                        At paullum lupus ille, viro parcente, moratus,
                   post alias maiora movens est dicere visus:
                   «Hospes, pace tua, quod nunc iniussus obibam,
            80     iam liceat vestri servanti limina tecti
                   te natosque tuos dubia de nocte tueri.
                   Nonne audis, quotiens a caelo luna renidet
                   clarior et cautos huc gaudet ducere fures,
                   quo gemitu noctem, quanto resono ululatu?
            85     Sic, mihi crede, lupos placet hinc arcere tribules.
                   Consuevit, dum te vereor metuoque videri,
                   ex oculis tantum mihi conivere vicissim
                   alteruter. Licet his tibi iamnunc viribus uti:
                   iam nostro tutus levisomno corde quiescas».
            90     Hinc venia lupus ille data sua limina noctu
                   fovit: at hinc etiam atque etiam maiora petebat:
                   «Cur non has epulas iusto mihi iure dicabis,
                   ut sit fas aedes me vel celebrare diurnum?
                   Nam satis est mihi quod super est tibi: nil nisi cenae
            95     relliquias, ere, nil tecti nisi limen amabo.
                   Intus ut est domus hic tibi me secura cubante,
                   sic tibi pura foris hic me vescente futura est.
                   At metuis, credo, pueris: age, mene lupum quem
                   esse putas, compar qui sim similisque luporum?
            100    Non sum quod videor, nec es, ipse quod esse videris,

                                                           193
   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198