Page 188 - Carmina - Poesie latine
P. 188
100 hac taciti cursus et anhelantes ululatus.
Nonne canes veterum memores morumque patrumque
cernimus? Ut feni metas et limina villae
stridula raeda legit defesso iuncta caballo,
prosilit inde canis latratuque omnia complet,
105 et premit et vetat et gannit modo pone, modo ante,
donec in anguineo flagri silet improbus ictu.
Atque idem lentos praeter sinit ire iuvencos
et tacitus plaustri stridentem neglegit axem.
At veterem nunc ipse lupum canis exuit ex se
110 humanus, nec eri sonipes nunc horret amicum:
horruit immites et campis fugit apertis.
Nunc etiam parvis est grandis tibia pullis
exceditque modum, sed formam praegravat usus.
Namque sui vixdum compos sua membra tetendit,
115 currere iam videas motuque salire quaterno.
At carae lateri cursu genitricis adhaeret
et lac hinc rapit, exili de fonte, pudenter,
ne cibus impediat vires cursumque moretur.
Crebrior hic sugit; vitulus diuturnior haurit,
120 ex quo desertus sola fallebat in ulva.
Sed non passa suum nusquam discedere pullum
mater in assiduam secum rapiebat arenam.
Vidi equidem, vidi duri quae corbe coloni
infantem gereret, glebas fossura remotas,
125 ad soles secum caecaeque pericula febris.
Quid faceret? Pueri nullo custode relicti
nequiquam memorem fabricas intrare sonantes
vidi aliam et telas radio properare diurnas,
ut victum puero ferret de nocte querenti.
130 O matrum lacrimas! Qui te, dum prata pererras,
cum nato, movit subitus pavor? Auribus ecce,
naribus ecce micat, ventum rimata sequacem.
Mox propior latebras suspectas cauta tolutim
accedit: lateri materno pullus adhaeret.
135 Tum duplex simul hinnitus transverberat auras.
Illic aut equa praecipiti super horrida cursu
fertur membra lupi pedibusque prioribus elisum
obterit, aut minus inde pares fuga proripit ambos.
Namque fugae factum terram ferit impete cornu
140 ictaque dura solo semel ungula molle resultat.
Quodsi furvus abest pratis melioribus hostis,
non ideo sonipes nunc arma fugacia iecit,
nec pes flexibiles cessavit tendere nervos,
ferrea quo curvata repugnat verbere lamna.
145 Nec pavor ipse abiit. Nam campo saepe patenti
cedere sicca sitis cogebat vespere turmam
atque ad idem, quo saepe feras, descendere flumen
leniter et cautam refici communibus undis.
Nonne vides ut arundineae nunc murmura silvae
150 vitent et subitas, calamis motantibus, umbras?
188