Page 186 - Carmina - Poesie latine
P. 186

PECUDES

                   Haec vetus hibernis Ololygon noctibus hospes
                   in tepido medius bubili, rusticus olim
                   factus, ut a vico cessit ludoque magister.
                   Nec tamen abiecit ferulam sine caede minacem
            5      (nunc autem bubus tantummodo lenta minatur;
                   bubus inoffensam visu duplicantibus umbram)
                   idem animi patrii morisque oblitus et artis.
                   Quod fuit, id petit esse: serit frumenta diurnus,
                   nocturnus meliora serit puerique serentem
            10     circumstant occaturi bona semina somno.
                   Tarda per ambages illos aut fabula ducit
                   ut parvae noctu procul ardens fiamma lucernae,
                   aria, quae lassos vocet atque eludat euntes;
                   aut tenet utilior iucundo murmure sermo
            15     adsimilis telae, quam crebro pectine textor
                   conficiat densans ignotis nota: quid autem?
                   Stamen in aure tibi, docto subtemen in ore est:
                   sunt sane, quae scis, discretis stamina filis;
                   quae nescis, radius tibi mox subtemina ducet
            20     garrulus, et presso facies tu pectine telam:
                   non aliter fit tela, puer: modo saepe recurrat
                   lintriculus filumque tibi versatile vectet;
                   tu modo secernas et inertia vellera libres.
                   Nec sunt haec mea verba: senex haec noctibus olim
            25     fundere consuerat, pueris urgentibus, hospes,
                   dum digitis tractant tacitae data pensa puellae
                   adsiduoque boves fenum rumore remandunt.
                        «Cur iterum revocent» inquit «de rumine pastum
                   comminuantque boves nocturna per otia fenum,
            30     quaeritis? adsueti faciunt, fecere coacti.
                   Festinant opportunas decerpere frondes
                   quas post commodius revocatas tempore mandant.
                   At certum tota nostris praesaepe iuvencis
                   nocte subest: numquid dubitant? num terret egestas?
            35     Num, pueri, Cascellus eget? cui multa supersunt,
                   et res et pecudes, argentum, praedia, villae.
                   Sed videas cautum per solos repere calles
                   castaneasque nuces spinoso cortice clausas
                   excutere inque sinum raptim demittere tutum.
            40     Non eget ille senex, eguit puer; idque coactus
                   quod iam fecit, ut alterius depasceret herbas,
                   nunc ultro facit: evasit iam surculus arbos
                   insitus et nova sub nota sunt arbore poma.
                   Sic consueverunt messim properare iuvenci
            45     et differre molas: et nunc properantque moranturque.
                        Ut semel in proprium dilapsis fluctibus aequor
                   suspexit soles atque audax terra iuventa
                   monstra lacertarum, filicum portenta creabat,
                   tum notasque boves silvas et tuta paludum

                                                           186
   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191