Page 190 - Carmina - Poesie latine
P. 190
ignaro signavit humum pede degener agnus,
edita quaeque petit, scopulis insistit acutis
monstrataque via miratur pergere matrem.
Hinc si quando gregem totum metus impulit, ut se
205 proriperet miserabiliter pastoribus una,
pastores recta summum conscendere montem
non dubitant. At oves natali monte potitae
iam tremula solitos arcessunt voce magistros.
Infortunatas, animae quibus abstulit olim
210 serva dies plus dimidio! Pastoris egentes
quem fugere, vocant stantes in vertice celso.
Quis veniente gravi vexatas tondeat aestu?
Nam quas induerant, Borea suadente, lacernas,
non auctoratis ultro deponere fas est.
215 Aut quis opem ferat enixis? Est vita misellis
servitium nec oves haec umquam fata latebant.
Scitis, oves; ideoque, animos ut flectat heriles,
vox puerum sonat et balbas imitata querellas
duplicat et tremulas tantillo momine cunas.
220 Ast immane quidem, vernae, clamatis, aselli!
Num libertati memores inhiare priori
crediderim? Frustra: non vires prorsus eaedem,
nec latus est asinis nec adaequans ungula ventos.
Nunc aliud longe est; minuit namque omnia servis
225 condicio nova, quae solas produxerit aures.
Vixdum Libertas asinum respexit anhelum,
vapulat ille: tenet citra servilia fustis
currentem breviter pecudem longeque rudentem.
At tu parce, precor, dorso patientis, agaso:
230 namque asinus magis et prodest, atque ipse leo rex.
Nunc pingues reptat grunditus ingeminans sus,
addictus lanio nascens animaque salitus,
ne vitiaretur, petaso merus. Huic aliquando
in silvis cordi rixaeque et bella fuerunt,
235 et porci magnos non extimuere leones.
Nunc quoque serpentes audaci frangere morsu
non timet ac rostro passim iactare rebelles.
Cum multi caderent, complures edere fetus
femina sus olim partu consuevit in uno.
240 Sic multos circa matrem nunc saepe videmus
porcellos crepitu cum grandi grana friantes:
non aliter vitreis a lamnis frangitur imber.
Ipse autem fragilis priscis grunditus ab annis.
Namque olim coluit caecis impervia dumis
245 et perrumpebat cuneato corpore silvas.
Cedebant pecudi late virgulta ruenti
nec saetis hirtam violabant vulnere pellem:
rimas ipsa omnes rostro temptabat acuto.
Cum vero nigris per cuncta sub ilicibus grex
250 erraret, socias ibat grunditus ad aures
perpetuus, comitis signum pascentis in umbra.
190