Page 194 - Carmina - Poesie latine
P. 194

tu quoque, simiolus versuto pollice dexter.
                   Quod secus est: namque ille nuces, tu sidera servas».
                        Hinc noctuque lupus coepit servare diuque
                   limen: at hinc etiam atque etiam maiora petebat:
            105    «Utere me socio. Tacitus quandoque tacenti
                   obsequar, adque pedes proiectus crura iacebo.
                   Res video fieri semper te deside magnas.
                   Per caelum nubes ego, tu ventura sequeris.
                   Iamque habilem vocem qua tu comprendere suesti
            110    quidlibet hiscentis digitis quasi mollibus oris,
                   agresti rudis hanc imitari gutture coner:
                   beluaque ignorans me mutavisse loquellam,
                   subsultim vestro baubantem more tremiscet».
                        Hinc loquitur, minitabunda sed voce videtur
            115    usque loqui lupus invite. Tum plura petebat:
                   «Utere me comite et socio: nam dedecet unum
                   me vesci, grata minus hac sine pulvere, praeda.
                   Sit labor amborum, quando hinc est victus utrique.
                   Me comitem venator habe, perque omnia ducam
            120    arguto quasi fila legens erratica naso.
                   In lustris catus aut intra fruticeta latentes,
                   ancipiti quatiens tacitum molimine corpus,
                   monstrabo tibi saepe feras: tibi iussus apertum
                   detrudam in campum, certae mox praemia fundae:
            125    aut et agam celeres celer, et pede praepete vincam
                   exanimes: nec plura tamen, quam sponte dedisti,
                   iure meo repetam: iam iusto foedere certum est
                   id satis esse mihi, si quid tibi forte supersit».
                        Belua quaerenti socio memor adfuit olim
            130    (tessera tum vero data et est accepta vicissim)
                   scymnis saepta suis, summo quae pignora dente
                   singula pertulerat, tacitoque haec ore precata est.
                   «Nonne tibi pueri tepido versantur in antro?
                   Ne scymnos uri vento neve imbre madere
            135    nunc patiare meos: parvis des, optime, parvos
                   ludorum socios, ipsos et ludicra, dono.
                   Tolle, seda pullis dulcem ne distrahe matrem.
                   O quam ridiculos mansuefactosque videbis
                   atque catos! Age, quod neutros taedebit, adopta!»
            140         Sic matrem securus homo deduxit in antrum
                   et fetus, proprio catulos ac nomine dixit
                   pullos atque CVanem CVmulata prole parentem.
                   Hinc nobis canis est, multis ex hostibus unus
                   non hostis neque mancipium neque verna, sed hospes.
            145         Salve, fide canis. Quisnam mentitur ali te
                   ancipitis quaestu caudae vocisque timendae,
                   dum latres et aduleris, des cetera somno?
                   Tu genus humanum, tua nostrum praeda parentem
                   et tua procuso silici comes addita naris
            150    servavit, facili vitam dum cerneret aere,
                   naturam ferro dum debellaret et igni.

                                                           194
   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199