Page 192 - Carmina - Poesie latine
P. 192

CANIS

                   Errabant homines rari sub sole, novaque
                   a tellure nihil, nisi delituisse, petebant:
                   raro occurrebat simili per inhospita genti
                   turma bipes, ac tum praeter cunctantibus ibant
            5      passibus: at matres riserunt matribus ultro,
                   atque hominum scymni, dum grex ignotus abiret,
                   respectaverunt inter se longa tuentes.
                   In specubus latebrae: quin et secreta paludum
                   quaerebant et fulta suis magalia vallis.
            10     Namque ferae desertorem feritatis homullum
                   obsessum fremitu tristes et fraude tenebant,
                   qui pedibus mallet binis errare vacillans
                   altaque spectaret, magnasque addisceret artes,
                   dum tacet et nec agit quicquam nec somniat idem:
            15     cogitat. Hoc uno nam se differre videbat
                   ille feris, quod se deberi sciret et omnes,
                   quamvis ignaros, incerto tempore morti.
                   Hic hominem pressus iampridem terruit anguis:
                   hinc in perpetuum praesenso pallida leto
            20     ora, suumque animo sanguen vitreaeque renato
                   sunt lacrimae, nutansque in culmo risus eodem,
                   ut calyci flos est, ut fiori proxima baca.
                        Solus homo vitam medio degebat in hoste
                   hostilique famem praeda tolerabat, et ibat
            25     excudens silices, sumptis de flumine cultris,
                   venator. Mensae verrebat pastus ab antro
                   relliquias, nudata ferinis dentibus ossa.
                   Quid post ille? Super collecta fronde iacebat
                   expectans misere dum dilucesceret, ac nox
            30     secum summotos in lucum ferret ab antro
                   hostiles tandem gemitus iramque ferarum.
                   Quippe incerta quies, et multa nocte tumultus
                   caecus, et in trepidis numquam non somnia rebus.
                   Quin si quid tenebrae summissa voce silebant,
            35     tum vero vigiles aliqui veniebat ad aures
                   malarum crepitus, tum limine murmur in ipso
                   circumrodentis frangentisque ossa leonis.
                        Nec fuit iste leo: nam noctu saepe revisens
                   membra pilumque lupo similis comparuit omnis:
            40     qui quotiens loca compleret silvestria late
                   luna nec esse feras tutis pateretur in umbris,
                   conspicuum longe longis ululatibus antrum
                   ipse videbatur magis et defendere praedam
                   prudens atque suis epulis prohibere latrones.
            45     Tum lupus assuevit profugae vestigia gentis
                   sectari, solitamque dapem nova fregit ad antra:
                   tum notum crepitum malarum expavit homullus
                   ipse minus, puerisque feram minus esse timendam
                   si sibi non aequam, at saltem ratus hostibus hostem.

                                                           192
   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197