Page 162 - Carmina - Poesie latine
P. 162
gaudent sive dolent, lacrimas quibus exprimis illas,
gaudia quae valeant aliquo miscere dolore
cum surgat medio levis ex maerore voluptas.
Tum similes fiunt fraterno foedere iuncti.
395 O mensae pueris communi pane paratae
et dapibus parcis, o sacrum nempe diurnum
ipso in vestibulo templi vitaeque ferendum!
Hinc amor et pietas, hinc pax se candida tollit.
O flores populi, vestis quibus esse videtur
400 ex levibus foliis! O plausis labile pennis
agmen et argutae voces et cantus ad auras
sublatus tremulumque novo quasi sidere caelum!
VII
Nunc igitur canite, o pueri roseaeque puellae,
Italiam. Italiae vox non iucundior ulla est;
405 nam gracilis vox ista tubas sonat et fera pugnae
classica et in mortem patres sine fine ruentes.
Nunc cantu classes italas italasque cohortes
rite secundetis. Forsan procul arriget aures
in specula mali stans celsa nauta marisque
410 explorans fremitum, si qua natet hostis in undis;
forsan et attollet veles caput unus et alter
excubitor tenebris inhians noctique dolosae:
nam mare fluctisonum procul et deserta locorum
omniaque insidiis, saevo plena omnia leto,
415 ceu globus alituum velox nubesque canorae,
virgineus, pueri, vester superevolat hymnus.
Dicite subiectam quibus olim iura dedisset
et mores artesque suas, penitusque sepultam
ut tantum laudes ferret nomenque sepulcrum,
420 subsiluisse solo stantemque omni pede pestes
atque hostes omnes procul abiecisse potentem
Italiam – excubiae, quae post vos, ante supraque est. –
v. 21. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat ἰταλούς... Varr. R. R. II, 5.
[v. 49. A. . XII Kal. Maias, qui dies est pridie Perilia, sol Ariete relicto Taurum ingreditur. Ovid. Fast. IV, 713 sqq.]
v. 62 sqq. Alii scripserunt quod e Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum qui diceretur Italus... Varr. l. l.
v. 72 sqq. Hom. Od. XI, 601 sqq.
v. 116 sqq. Verg. Aen. VI, 659.
v. 139 sqq. T. Liv. Hist XXI, 22.
v. 208 sqq. Nazar. Pan. ad Constantia, 22 sqq.
162