Page 161 - Carmina - Poesie latine
P. 161

Salve, arx irrupto vallo circumdata, salve
                   firma viris statio delectis ultima Romae,
            345    nominis italici salvete stativa ruentis,
                   urbs quam Roma suo dea designavit aratro
                   augustam similemque sui rectamque quadratamque!
                   Ut legio late pariles pilata cohortes
                   explicat et secto fulgentes limite turmas,
            350    sic lautos vicos, sic pulcras dirigis aedes
                   urbs tu sacra tuas: nam totum quidquid es, illud
                   militat, atque etiam voces animique virorum
                   omnem dedecori sueti praeponere mortem
                   et patriae iussis lituo parere vocantis.
            355    Nec quamquam partes crevisti semper in omnes,
                   mensoris tamen oblita es nec cardinis umquam
                   antiqui: prisco quae pares aucta tetranti,
                   et vallum sulcosque refers directa viarum.
                        At nova miles habet circum novus illa sonoque
            360    noctes atque dies armorum castra lacessit.
                   Undique textrinae radiis et pectine crebrae
                   perpetuum resonant, resonant incudibus ictus,
                   ferrum exercetur, vapor exsilit, aera liquescunt,
                   truncosque innumerae non cessant findere serrae.
            365    Hoc opus efficiunt spumantis fluminis amnes
                   praecipites procul aeria de rupe ruentes.
                   Namque vir humano maior compescuit ac vi
                   ingenti domitos fieri, quod et ante fuissent,
                   iussit equos, albasque iubas diffondere ventis
            370    et fremere efflantes patulis e naribus humorem.
                   Hi navant operam longe nutuque vocati
                   vel minimo, citius vel rima fulguris adsunt.
                   Hos frenis lorisque regunt et verbere pellunt
                   artifices, placidos adhibentes usque ministros.
            375    Nec tantum ferrumque domant lignumque refingunt:
                   concinnant etiam pueris bellaria, quae te
                   matribus, urbs, cunctis non tantum nomine notam,
                   sed quadam faciunt penitus dulcedine dulcem.


                        O dulcem vere dicant ante omnia matres
            380    te matrem, natos quae tot complecteris una
                   corde fovens hortisque beas florentibus omnes
                   et nitidis ludis atque almae luce palaestrae!
                   Bellipotens Augusta, vires dum pace, videris
                   innumeris resonans sub vespere nidus alumnis.
            385    Praetextatus enim te tunc exercitus implet
                   principiis parens aliusque idemque quotannis.
                   Nec docili tu prole tua contenta per orbem
                   terrarum totum pueris castisque puellis,
                   Mater Magna, tuo magno de corde dedisti,
            390    quotquot in excelsis domibus, sub paupere tecto,


                                                           161
   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166