Page 160 - Carmina - Poesie latine
P. 160

Nec tamen interea cessas pugnare quoad rex
                   totius Italiae clavum sanctamque coronam
                   imponis capiti. Tum crux, qua vincere par est,
                   caelitus affulsit viridanti candida terrae
            300    quae nive summa nitet, quae flammis ima coruscat,
                   nec cuiquam quidquam cedens, alpine, nec usquam,
                   regule, stas ingens Romae Romaeque manebis.

                                             V

                        O Italis quae metatus iam Iulius ipse est,
                   augusto augurio, nec vi superando nec arte,
            305    castra novis! O signorum domus Italiaeque
                   principia! O sedes spectantis consulis hostem!
                   Hic aquilae bellis post saecula longa gerendis
                   asservabantur signumque hic purpura pugnae.
                   Hic trivere solum caligis clavisque cohortes
            310    semper, et insonuit conciso bucina cantu,
                   quam clangore tubae, litui stridore canentem
                   exciperent atque aequato cava tympana bombo.
                   Hic alacrem licuit gradientis velitis undam
                   et vectas quadruplo turmas audire tumultu.
            315    Hic multo septus tirone triarius acrem
                   ostendit vultum, dum praelia saeva reposcunt
                   narrantique inhiant. Namque hic tendebat in armis
                   ultimus aeternis exercitus immemor aevi,
                   quem sacramento quondam misisset adactum
            320    atque in perpetuum liquisset Roma fidelem.
                   Praeterfluxerunt anni plus mille: manebant
                   oblitae Romae iussum revocantis ad urbem.
                   Interea magnae circum vestigia matris
                   servabant, lapides hedera muscoque virentes,
            325    cipposque impositos tumulis tacitisque sepulcris,
                   signaque, et augustos arcus et marmora vasti
                   eruta iam claro tepefacti sole theatri.
                   Necnon cernebant longo velut agmine celsum
                   montem scandentes procul ire gigantas aquatum.
            330    Sed magis antiquae servabant artis honorem,
                   impigri terram circum mollire colendo.
                   Hinc laeto videas undantes gramine campos,
                   et vescis virides culmis florere paludes,
                   atque racemifero vestitos palmite colles.
            335    Ex illis latices securi, sive fluentes
                   in pateram fervent tremulo cum murmure, quali
                   unda redux bibula late sorbetur arena,
                   laetitiamque ferunt et puram nubibus auram,
                   sive addunt vires austeri forte severis.
            340    Nil est his potius, si quando parca Quiritem
                   accipiunt aliquem functum convivia bello
                   et meminisse iuvat patriaeque exsolvere votum.

                                             VI
                                                           160
   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165