Page 157 - Carmina - Poesie latine
P. 157
Haec erat Italiae clades, erat extera vis haec
illa, ausura sacros exin perrumpere fines
145 semper, et immani vastatam pondere terram
opprimere et segetum cineres urbisque favillam.
Tum primum rupes quibus haeret Terminus alte
exstructus, magnum qui circumvolvitur arcum,
hinc atque inde maris fundo fundatus in aevum,
150 Punicus excidit serpens fecitque viam vi:
tum primum gladiis exsurrexere micantes
Taurini patrioque pias in limine vitas
proiecere, suum testati sanguine fatum.
At vos vidistis rursus qui scanderet Alpes
155 civis ab Italia romanus, et arma latinae
trans italos fines morem ducentia pacis.
Nam medius vestri praesens apparuit olim,
candidus, effulgens quasi vivo marmore, Caesar.
Ille paludatus fulvam ducebat Alaudam
160 cingebantque ducem fasces et pila cohortis
horrida; seu potius laeto sermone serebat
multa vel arrepto sulcabat vomere ceras.
Nunc res romanas et terra bella marique
atque orbem domitum pacatamque undique Romam,
165 nunc meditabatur concinnas carmine nugas.
Hic perhibent, gelido cum ningeret aere, tectum
regis inops subiisse feri, qui lacte benignus
iuvisset sectoque ignotos ibice cives:
cum vero de rege cohors permulta iocari
170 montivago coepisset, et hic ostenderet illi
ante focum scamno rugosum fronte sedentem,
atque aliquis verum dixisset cornibus hirtum,
qui donaret opes deus, esse sibi Cernunnum;
edixisse ducem potius se vivere primum
175 in pagis istis quam Romae malle secundum.
Quid tum prosiliens a scamno, regule, querno
tu subito? Nigro flagrabant lumine civi
mortales oculi; tibi tamquam caerulus ensis
ex acie gemina splendebat. Clarior ignis
180 exarsit, crepitumque dedit sparsitque favillas.
Deinde per anfractus venti mugire diu vis,
occulta resonans infinitate locorum,
tamquam vox aevi. Tum coram Caesare Gallus
septus labra pilis stetit haud minor; atque ait: «Omen
185 accipio. Regno contentus paupere degam
transfigens cervos et lustrans avia montis,
donec in Urbe mihi liceat consistere primo».
Adrisere omnes sed tum longinqua futuris
posteritas visa est saeclis afflare cohortem.
190 Mox urbem Caesar Taurinis ipse sagatam
condidit et vallo cinxit portasque gemellis
turribus ornavit dein his considera castris
venturi prudens, fortes cum fortibus una,
157