Page 137 - Carmina - Poesie latine
P. 137

At Rubico niveos immani corpore tauros
                   miratur, qui rure videns iuga plurima ferri
            375    atque unum denis torqueri bubus aratrum,
                   aeratae nondum somnis oblitus Alaudae,
                   Caesaris imperium recolit latiosque triumphos.
                   Non nos imperium, longo non agmine pompas
                   poscimus, immensam modo qui fundavimus aram
            380    nos etiam Pacis. Da flores, Flora, quotannis
                   sanguineos (nam sanguineos in flore colores
                   inque verecunda tantum modo virgine laudas;
                   melle, oleo, vino gaudes, non sanguine, Flora),
                   da memores frondes, quibus ara colatur, acanthi.
                   In medio nobis effulgens Pacifer auro est,
            385    stant etiam quotquot sublimes sanguine pacem
                   fecerunt patriamque suo, tua, Flora, seges, quae
                   interit et semper longo nova germinat aevo.


                        Namque aliquid sancti sub terra vivere certum est
            390    ipsius in Romae natali monte quadratae.
                   Hunc olim dubias luna crescente per umbras
                   pastores ausi rastro temptare. Silebat
                   gloria iam Romae, iam sacri fana Palati
                   corruerant. Vetus haec late tenet omnia rudus.
            395    Plurimus obicitur caespes frondentis acanthi
                   atque oblita sui caecis de stirpibus arbos;
                   et lapidis fragmenta iacent in sentibus albi
                   lapsaque subrident scolymis capitella severis.
                   Instant semiruti muscoso fornice muri
            400    herbaque de rimis quatitur vitriaria vento,
                   pendula ut a tuguri sordenti scruta fenestra.
                   Hic pictos in calce deos iam diluit imber,
                   hic male fixa truces scindunt aulaea procellae.
                   Est lapidum scabies, sunt saxa virentia musco,
            405    sunt putres hederis freti cingentibus arcus.
                   Ignaris haec apparent velut antra gigantum
                   qui iam rixati disiectis undique saxis
                   nunc absint procul atque errent in montibus altis.


                        Tum fodiunt antrum praedones. Ecce moventes
            410    immanem lapidem, penitus lucere cavernam
                   mirantur, dein effosso procera sepulcro
                   membra viri magno perculsi vulnere pectus.
                   Mirantur positum variatis corpus in armis
                   ignotumque hirta galea caput. Omnia secum
            415    attulerat praeter gladium, nec balteus auro
                   et crebris fulgens cingebat pectora bullis.
                   Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis
                   et priscum flamma non cessat lambere vulnus.
                   Tum Fauni similis circum pallescere caelum
            420    et languere simul tenebras et sidera pastor
                                                           137
   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142