Page 135 - Carmina - Poesie latine
P. 135
templorum madidae Capitolinaeque favisae.
Nam descendebant deinceps idola deorum
280 multa quidem, cascosque lupos discebat et apros
alma Venus, cipposque rudes et inane tigillum
dedignabatur nuper deiecta Minerva;
vix in pellito Mars se noscebat anhelus
Mamurio; donec Consentes ipse secutus
285 tetricus a summa devenit Iuppiter arce.
«O caelo quondam terraque Ereboque potentes,
iam fuimus. Regno depulsi fugimus ipsi.
Sed fas est sperare vicem. Deus ille, novo cui
cessimus inviti, profugus, deformis, inops, cui
290 crux solium mala cui vepres sentesque corona...»
Quem sic excepit dicentem plura tremendo
ore canens vates Carmentis prisca nec ulli
nota deo, saeclis quae multis ante sub umbras
venisset rugosa situ: «...non decidet umquam!
295 Est dolor humanus! Iam sunt sua templa dolori!
Hic immortalis deus est ex omnibus unus».
Deciderant divi: Capitolia sancta manebant,
atque impendebat rupes immobilis urbi:
quam ferus invasiti ferro vastavit et igni,
300 barbarus, obtrivit cineres gravis ungula: frustra.
Postremo macie lentoque absumere leto
decrevit, posset cum sternere moenia victor.
«Immo» inquit «labefactet hiems et proluat imber,
excutiat tellus dedignans motibus ipsa,
305 fulgura disiciant praefractis ictibus urbem:
esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum».
Sic placitum est: cuncti tota decedere iussi
urbe abeunt homines, matres raptantur ab aris
et pueri fugiunt et inani flore puellae.
310 Tandem plaustra vias triverunt dura sonantes
praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes
et victor procul auratis evanuit armis,
ac secum extremam meditantia tecta ruinam
desertamque almo Romam sub sole reliquit.
315 Hinc intra sacros sunt facta silentia muros.
Cingebant magnum pomoeria magna scpulcrum.
Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans
tarda luce tholos et proceros obeliscos,
deinde diem promens e somno suscitat arto
320 frustra, miraturque aliam quam visit eandem.
Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae,
vel siquid crepitant vento claudente fenestrae.
Clamoso interdum remeantes agmine corvi
mirum sollicitant hominum rerumque soporem.
325 Multus Aventino descendit vertice vultur.
135