Page 136 - Carmina - Poesie latine
P. 136
Exanimae natale novant de nubibus omen.
Dein vulpes noctu catulos adducit et ambit
templa fori, statuas et grandes cauta columnas.
Tum rediere lupae longo post tempore priscae
330 notaque Caesareas quaerebant antra per aedes.
Expectare suos expergefacta videntur
fana sacerdotes oblitos. Roma iacebat
per septem ingenti porrecto corpore montes.
Assiduique imbres plectunt rapidaeque procellae
335 defunctamque urit flammanti fulgure caelum.
Ver aderat tempusque aderat natale iacentis.
Urbs iam nulla fuit. Tunc auricomis narcissis
aureolisque crocis riserunt sola locorum.
Diruta puniceo scatuerunt smilace fana.
340 Fontem Iuturnae violaria casta bibebant,
atque ex maceriis oriebantur hyacinthi.
Romanoque foro silvestris pullulat omnis
spina rosa, lapidesque antiquos purpura velat.
Nulli conspectos e putri viva sepulcro,
345 vere suo, sine fine suos fundebat ad auras
flores – hoc audit caelestis nomine – Flora.
Flora, parens florum, frueris quae vere perenni
quaeque per immensas sparsisti semina gentes,
Telluri fer opem. Suevit quas fundere fruges,
350 uberius pariat per te Saturnia terra.
Quae tenuere boum teneant armenta gregesque,
desuetaeque omnem pestem venentur agrorum
rursus aves et agros resonent dulcedine laetos.
Telluris mammas proles exsugat opimas
355 fortior et latium ducat cum lacte vigorem;
omnia quae maria et terras exerceat omnes,
naviget et caelum, niveo velut agmine cycni.
Neve sinas vastis tua cingi moenia campis
et camuris motas uris mugire paludes.
360 Squalentes pagos stipulisque mapalia textis
respice, Flora. Casas nonne omnes abstulit ignis
primigenus? Nonne humanos ius attigit omnes
vindicta? Pecudes infra ipsas respice servos.
Redde suum miseris, orbos amplectere vindex,
365 ac sibi, Flora, metat segetes qui sevit, ut olim
cum medio in sulco linquebat consul aratrum.
Priscae res artis renova, tibi cinge coronam,
neve italas illas usquam sine cedere laudes.
Sed vireant oleis et vitibus undique colles,
370 grandibus et spicis immensum fluctuet aequor.
Tum vim ventorum frangant rapidasque procellas
montano vigiles super omni vertice silvae.
136