Page 133 - Carmina - Poesie latine
P. 133

185    mors potuit. Dein irrupto qui foedere vincti,
                   caelestes equites, ut nox est iuncta diei,
                   continuum luce atque umbra componiti aevum,
                   intorquete iubas manibus, conscendite saltu,
                   pellite equos ultro cupidos longe ante viarum!
            190    Cum redeant, vestris annexi lora columnis,
                   augustis ex reliquiis sua ramina carpent.
                   Visite quae poni vidistis castra quibusve
                   contigit a terris hostes adferre fugatos:
                   nunc quoque depugnant igni ferroque cohortes,
            195    it pulvis caelo, resonat fragor: aggere complent
                   aequora, defigunt vallos collesque ruunt ac
                   magnos perfodiunt occulto tramite montes.
                   Ad rastros rediit nobis res. Ite secundi!
                   Antiquos populus pilumnus mente triumphos
            200    iusque datum recolat legesque et foedera pacis,
                   et levet assiduum veterana laude laborem.


                        At fontis sacras sorberi faucibus undas
                   percipiens sonitumque pedum (terit ungula terram
                   ictibus alternis) pallebat muta sacerdos:
            205    dein cum vox ingens tacita resonaret in aede
                   – Salva est res, – vocemque animo numenque premebat
                   et Capitolinam pergebat protenus arcem
                   maxima, pontificem iuxta, conscendere virgo.


                        Sic gradiebatur passu venerabilis aequo
            210    prorsus in imperium magnum dea Roma. Tremebant
                   montes et valles, amnes silvaeque sonorae
                   sub pedibus Romae procul immortalis euntis;
                   mille autem passus, legio quot fulgida ferro
                   progrediebatur, gressu complebat in uno.
            215    Unum quemque lapis gressum signabat, et omnes
                   horrebant spatiis vestigia dissita tantis.


                        Nimirum populi saevas timuere secures;
                   namque omnes fines humano maior obibat
                   unus cuncta regens et pellens cuncta manu vir.
            220    Ille orbem gladio, lituo descrivere caelum
                   vulturiis medius circumvolitantibus augur;
                   ille aquilas simul, ille leves immittere turmas
                   atque in veloci clamantem pulvere mortem.
                   Pacatum sed enim pacatis gentibus idem
            225    monstrabat vultum, fluctusque serenus et iras
                   pergebat mulcere manu qua strinxerat ensem,
                   et leges ab equo dicebat pacis et artes.

                        Salve, Roma potens. Fregisti vomere terras
                   ut placidis demum gauderet dumus aristis.

                                                           133
   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138