Page 129 - Carmina - Poesie latine
P. 129

HYMNUS IN ROMAM


                   O – quo nunc memorent Itali te nomine? Sanctum
                   nunc efferre licet sollemni tempore nomen.
                   E tribus effari decet inviolabile tandem
                   illud quod secum mysteria sola canebant,
            5      cum novus attonitae sol illucesceret umbrae
                   nocturnumque darent circum cava cymbala plausum –
                   o Amor! o vere – dicant – invicte! casas qui
                   agrestes colis atque idem maris aequora curris!
                   Te profugae quondam turmae periere per undas,
            10     aureaque ancipites ducebant stella biremes;
                   ad te per flammas eadem mortesque per omnes
                   nos italas gentes constanti lumine duxit.


                        Quis pro te primus petiit, pulcherrima, mortem?
                   Multum sublustri saeclorum tempore fletus
            15     ad Tiberim Pallas. Tricolor dedit arbutus albos
                   flores et rubras bacas frondesque perennes.
                   Ex hac compositus puero fuit arbore lectus.
                   Mille viri reduci comites ad tecta fuerunt.
                   Tum iuvenes varium mirantes mille feretrum
            20     fatiferos manibus temptabant grandibus enses.
                   At quantus veteri rediit dolor ille parenti!
                   Olli rex genitori silvestri pauper in aula,
                   Faunus erat lucos habitans et saxa Palati.
                   Necdum tu stabas. Quin tum spectare licebat
            25     muscoso sparsum Capitoli rudere saxum
                   et fractis passim muris albescere dumos
                   laniculi. Duo corruerant ibi tempore victa
                   oppida: confectas macie somnoque ruinas
                   interdum rauco resonabant omine corvi.
            30     Tum sedes Fauno filicum casa tecta maniplis
                   parva fuit, geminique canes in limine solae
                   excubiae, reduci laeta qui voce praeirent.
                   Nec vigilans caecam findebat bucina noctem:
                   esse diem saliens silvestri culmine passer
            35     garrulave a tignis propius cantabat hirundo.
                   Dein Faunum miserum labentesque abstulit aedes
                   tempus, et immemores pavere Palatia vaccae,
                   atque impleverunt vallem balatibus agni.
                   Quod siqui pastor gemitus audire luporum
            40     visus erat, securus oves claudebat in antro.
                   Olfecit clausum noctu lupa saepe lupercal.
                   Et bonus in silvis nulli conspectus opacis
                   carmina dicebat foliis et flamine Faunus
                   mira, nec antiquas cessabat tundere quercus
            45     picus et impatiens annos numerare morantes.



                                                           129
   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134