Page 127 - Carmina - Poesie latine
P. 127
mille viri positum sub quernis frondibus ibant
295 portantes, et longa locos findebat agrestes
flammarum series radians dumeta favillis.
«At quando haec igitur» rogat unus «prisca fuerunt?»
«O nimium et nimium quam saecula multa virorum
fugerunt: ipsi praeluxit flamma lucernae
300 haec urbi. Iuvenes quales vos estis asylum
multo post sibi constituunt hic arbore septum.
Ad tantam primum fuit illud roboris urbem.
Haec urbem fecit quod erat prius orbis, et omni
devicto populo mundi caput extitit atque arx.
305 Multo post iacuit, divinis ignibus arsit,
barbarus obtrivit cineres eques: en caput illud,
en illa arx et Amor populis et gentibus unus.
Nulla est Roma!» Senex haec dum meditatur, at audit
quadrupedem sonitum procul. «Heus! iam nocte viator
310 exacta nunc pergit iter. Non ista diei
luce, viri, spectanda puto». Trepidare sed illi,
ausi etiam sacram traducere lampada, luci
et matutino tremulam proponere vento,
dein buccis sufflare feris, dein mergere fonte,
315 nequiquam: veterique iterum posuere sepulcro
ardentem, tacitumque iterum lapis occulit antrum.
Semper ubi fulgens pendet tibi, maxime Palla,
primitive tantae laudis tantique laboris,
atque agit excubias aeterno lumine Romae.
v. 26. Claud. de bell. get. 546 sqq. Soz. 9, 6. Socr. H. E. 7, 10: ἄπιθι˙τὴν Ῥωμαίων πόρθησον πόλιν.
v. 29. Iorn. 29: qui Alaricus ob audaciam virtutis Baltha idest audax nomen inter suos acceperat.
vv. 30-32. Hor. C. IV, 4, 57, 61.
v. 31. Iorn. 13: proceres suos ... non puros homines sed semideos idest Anses vocabant.
v. 131. Phot. Quaest. ad Amph. docet tria nomina habuisse Romam quorum divinum Flora, arcanum Amor. Cfr. Solin.
Polyhistor I
v. 142 sqq. 201 sqq. 215 sqq. S. Gregorii Dial. II, cap. XV: in hac urbe dissoluta moenia, eversas domos, destructas
ecclesias turbine cernimus eiusque aedificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur, videmus
v. 193 sqq. Cultores idolorum suis temporibus in Italia exstitisse auctor est Gregorius Magnus: Ep. III, xxvi, X, iv et al.
Quamquam Gregorovius fallitur, Hist. urb. Rom. cap. III, 3, in eo quod affirmat Gregorii testimonio etiam Tarracinae
fuisse paganos. Nam de iudaeis sermo est in illa epistola, quam Gregorovius memorat: I, xxxv.
v. 197 sqq. 236 sqq. Cfr. Gregorovius, Historia urbis Romae M. Ae. III, cap. IV, 3
* Hanc fabulam vide apud Wilh. de Malmesbury - De gestis regum anglorum II, XIII et al.
127