Page 125 - Carmina - Poesie latine
P. 125

istud» ait «signis poteris cognoscere templum?»
                   «Esse lupam perhibent quae praebeat ubera binis
                   mammarum pueris. Est autem Romulus horum
                   alter qui semper mansuram condidit urbem...»
            200    «Urbem mansuram, mulier, circumspice semper!»
                        Sic ait intenditque manus et rudera monstrat
                   hinc illinc prolapsa solo statuasque iacentes,
                   tum lapidum scabiem, tum saxa virentia musco,
                   tum putres, hederis fretos cingentibus, arcus.
            205    Ignarum plane rerum tegit omnia gramen
                   et grex aeternam passim depascitur urbem.
                   «Haec olim quondam, mulier pagana, fuerunt.
                   Roma fuit. Quaerisne lupam? Deiecimus. Hic, hic
                   praebebat mammas idolon turpe gemellis
            210    daemonibus. Proprio fera nunc latet illa sub antro.
                   Iamque abeas lateasque tuo procul abdita pago.
                   Imperat hic Christus, nec cuiquam iam locus est, qui
                   divinos praestare lupae contendat honores».
                        Arcano mulier perculsa timore recessit
            215    et silvam petiit desolatasque ruinas,
                   nec clara perpessa die descendere clivo
                   usque pererravit Romae deserta Quadratae.
                   Saepe illam truncae pavidam texere columnae,
                   saepe etiam paries ventosae dirutus aulae,
            220    inque lithostroto quaesivit lassa quietem,
                   cum prope lucifugas audiret stridere mures,
                   et terrens veterem putrido sub cortice picum
                   in luco sacra decerpsit ab arbore bacas:
                   mulcebatque simul puerum gremioque fovebat
            225    plorantem minus ac minus. Et sic vespera facta est.
                   Tum, quoniam turbae sonitus scandentis ad aures
                   venerata et variae voces anuumque susurrus,
                   aufugit, frustraque rubus prohibebat, in antrum,
                   seditque et sensim scruposis tuta latebris
            230    exseruit mammam puerique os ubere clausit.
                   Hinc umbra mater tacita circumdata cantum
                   audiit. Edebat Theodori ecclesia mixtum
                   organicis cantum bombis et turis odore.
                   Sub primas aderant tenebras Agnumque canebant,
            235    terras rore feras pacantem sanguinis Agnum.
                   Suspexit mater, puerum dum lactat, et ipsi
                   instantem capiti sublustri vidit in umbra,
                   obductam filicum pennis viridique capillo,
                   formam muta lupae. Natali stabat in antro
            240    firmiter, et pueros proiectos mutis alebat
                   ad Romam paulum flexa cervice futuram.

                                             III

                                         PALLAS*

                        Effodiunt homines deserti saxa Palati
                                                           125
   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130