Page 118 - Carmina - Poesie latine
P. 118
advorsi vel pervorsi, viden? esse lacertam
istam crede mibi, quam mox fixurus Apollo est.
Nunc, quod sit faustum fortunatumque, favete,
quisquis ades, linguis...» Tum vox audita: «Quis istic
105 vivit adhuc? Lemuresne putem sagasque morari
hic ad daemonicam, vivis procul omnibus, aram?»
Cum multis aderat populi primoribus ipse
consul ab oppidulo, steteruntque in limine cellae
attoniti. Tutae catulos ubi ludere vulpis
110 censuerant, en semiruta securus in aede
lumine florebat iocundi solis Apollo.
Semifer hinc tectus caprino vellere faunus
astabat, pius hinc canenti crine sacerdos:
ambo, purpureis onerata floribus ara,
115 pergebant herbas et olentes tendere lauros.
«Acti, vivis adhuc et spiras? Estne sepulcri
exitus, ac larvis das flores umbra? Sed umbram
ipse facis, viso palles me consule: vivis.
Immo sacrilegis audes operam dare sacris,
120 fictilium sero cultor, pagane, deorum.
Tempus erat, cives, istuc adducere nunc, qui
haec stabili petrae sacraret rudera Christo.
Presbyter, accedas! Antistes daemonis, exi!»
Dixerat: obstupuitque senex, et pulsus abibat
125 et solus secum sacris errabat in umbris
horrentis nemoris. Nemus autem reddere voces
argutas avium, domino veniente, Novi quid?
et balare sagax auditis passibus haedus.
Ille nihil: sed mentis inops huc fertur et illuc,
130 donec in assueto deprendit limine cellae
ipsum se stantem. Nemo non cesserat. Unus
tantum erat, aeternis in lusibus omnis, Apollo,
cellaque proiectis foliis sordebat, et auras
sufflerant dulci florum marcore corollae.
135 Progressus loquitur pius ultima verba sacerdos:
«Mi deus, ecce abeo, tibi quem servire vides iam
a pueris: sed nunc senior discedere cogor
iamque mori sine te. Quin te male malleus ipsum
mulcabit, scindent cunei tibi corpus, Apollo!
140 Cur? Nec es informis, nec sunt haec obsita turpi
membra situ. Puer es, mirum quam pulcher, Apollo!
Vi te detrudent solio, te limine templi
pellent, dum ludis nec quemquam laedis: at ultro
te scalpris laedent, tibi findent ora dolabris
145 dein te defodient et condent monte sub alto,
nequiquam! Tu nempe micas ex aethere summo,
cor caeli, tu res aeterno sanguine nutris:
mens mundi, mentes ex te diffundis, ab igni
utpote inextincto quae dissiliunt scintillae:
150 astra puer cogis, claudis vaga sidera pastor,
atque infinitum spatiaris per nemus, o Sol!»
118