Page 114 - Carmina - Poesie latine
P. 114
murmur, et ipse magis solum sentiret in umbris
se puer, en abeunt quae riserat omnia quaeque
fleverat, ira cadit, linquunt mala gaudia mentem.
Quidquid erat nuper, nihil est: effluxit: at adsunt
105 quae procul atque olim, nec iam reditura, fuerunt.
It iussus cubitum. Notos torus excipit artus.
Emicat extremum lychnus. Vix ordine vidit
incertos circum tenebris et nocte grabatos.
Obruerat pridem consortia corpora somnus,
110 et levis implebat puerorum spiritus aulam.
Ipsi nulla quies, et menti multa recurrunt.
O pater! o genetrix! o nigra consita quercu
tellus et sparsum cani maris aequor alutis!
Omne ibi permissum, nisi quod pater ipse vetaret:
115 verbera quae, mater, nolles avertere, nulla.
Quos ubi nunc putet esse? quid omnia vivere passos?
aut quibus in latebris aut qua tellure sepultos?
Nil praeter maerere datur, modo corde tenus: nil
tam multos prodest socios habuisse doloris.
120 Dum vigil haec secum meditatur, forte sodalem
sensit adhuc alium prope se vigilare, moveri.
Auscultat. Lecto sensim delabitur ille,
tangit humum genibus, tenebris si credere par est.
Noscit Alexamenon Kareius. «Quid dolet?» inquit
125 «quemve deum videt in tenebris? quid poscit et orat?»
«O PATER» ille infit tenui proferre susurro
«QUI CAELOS HABITAS». Nox cetera sorbet, et aurem
confuso feriunt intentam murmure verba.
Tandem Kareius soppressa voce: «Mihi tu
130 ignoscas, precor». Attonitus respondet: «Et ipse,
Karei, vigilas?» «Frustra dormire laboro».
«Hoc, ignosce, mea tibi culpa contigit». «Immo
ultro ego te laesi». «Debebam ferre sodalem
atque aliquam misero veniam dare. Num dabit alter,
135 si mihi tu, frater, tibi si miser ipse negaro?
Cura tibi sensus ipsis in lusibus angit
tristior». «En unquam patriam dulcemque revisam
matrem? Nam carum despero posse parentem.
Ex quo sum miser heu nimis et nimis improbus idem».
140 Haec fatus lacrimas fundit Kareius, et umbram
praetentat, dextram dextrae iuncturus amicam.
Surgit Alexamenos maestoque dat oscula maestus,
et gaudent lacrimis socioque dolore fruuntur.
Circumstat nox alta silens tenebraeque soporae.
145 Interdum sonat in somnis hinc fletus et illinc
alterius balbis subito querimonia verbis.
Kareius «Cur» inquit «ego te saepius ira
excrucior?» «Frater, quia sum minus ipse miser te»
inquit Alexamenos. «Quid? tu non exul item? non
150 orbus item patre, matre pia? non solus et exspes?
Aut tibi compertum est aliqui superesse parentes?»
114