Page 111 - Carmina - Poesie latine
P. 111
«mi videor». «Bene te» respondet femina «novi
et memini. Valuitne Nero compellere tandem
ut vivos ederes homines?» «Locusta! Probe nunc
155 commemini, crudumque voro, Locusta, ego, rodis
tu». «Nunc ille, puto, felix invenit cum qui
commodius quam nos homines absumeret: ignem».
Namque illinc flammis caelum terramque videbant
misceri mersamque atra caligine Romam.
160 Interdum vero ruber exardescere fumus
undique scintillans, et acutum stridere ventus.
«Audisne? Haec cithara est» inquit Locusta «Neronis».
Iamque etiam clivum summum confusa tenebat
e latebris agapes patuloque e fornice turba.
165 Respiciunt rutilam flammis superantibus urbem.
Incensus late vicus spargebat odorem
turis, ut immensam si mactaretur ad aram:
lucebatque focus: propiorque Anthusa Lyciscae
virginea nudam velabat veste sororem.
vv. 1, 5, 10, 11. Paul. ad Rom. XVI, 1 sq. Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio
Ecclesiae, quae est in Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocumque negotio vestri
indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
v. 1. id. ib. 7. Salutate... Iuniam.
v. 13. id. ib. XVI, 3. Salutate Priscam.
v. 16. id. ib. XI, 17... tu autem cum oleaster esses, insertus es etc.
v. 50. Paul. ad Rom. XVI, 6. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
v. 62. Paul. ad Cor. I, VII, 22.
vv. 63, 66. id. ad Rom. XVI, 9 et 5.
v. 73. Fuerunt, opinor, u n c t a pingui oluscula lardo.
v. 75 sqq. Vide Paul. Ep. passim, ut ad Rom. XIV, 10 sqq. XVI, 17, III, 29, II, 14.
v. 85. id. ad Rom. XVI, 3. Salutate... Aquilam etc.
v. 88. Paul. ad Rom. XIII, 10: Plenitudo ergo legis est dilectio.
v. 101 sqq. Paul. ad Cor. I, III, 13: Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale
sit, ignis probabit.
v. 102 sqq. id. ad Rom. XVI, 20: Deus autem pacis conterat Satanam... XIII, 11 sq. hora est iam nos de somno surgere.
Nunc enim propior est nostra salus... Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et
induamur arma lucis...
v. 104 sq. A. A. II, 19 sq.: dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem
fumi... antequam veniat dies Domini...
v. 108 sq. Paul. ad Cor. 1, VII, 29 sqq.: Tempus breve est.... qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non
gaudentes... praeterit enim figura huius mundi.
v. 118. Paul. ad Rom. XVI, 9... Stachyn dilectum meum.
v. 128 sqq. Nonnulla hic et supra - vv. 119 sqq. - sumpsi ex Doctrina Apost. 10 sqq. ut illud Μαρὰν ἀθά, Dominus
venit.
v. 154 sq. Cfr. Suet. Nero, 37.
111