Page 109 - Carmina - Poesie latine
P. 109
50 ὦ Μαριάμ» Phoebe submisse dicit anumque
collocat in medio. Cuncti spectare sedentem.
Illa superciliis et crinibus annuit albis.
Sic nive subtiles arbos circumlita ramos
alto in monte diu micat et concussa tremit vi
55 iam procul elapsi cum magno murmure venti,
«Illa Deum vivum» cum virgine Prisca susurrat
«vidit, quem tacito cum quaereret inde sepulcro,
audit, NON EST HIC. Ex illo muta nec audit
nec videt: exspectat: nutu vidisse fatetur».
60 Atque iterum ad mensam sedere modestius, et cum
pauper inops lauto cuidam decederet, iste
«Servus es in Domino, Domini libertus es» inquit:
dixitque Urbanus «Bene mane unde unde profecti
ecce in quadrivio noctu consistimus. Et nox
65 excipit adversos, dimittit postera fratres
lux». «Atque ipsa quidem» respondet Epaenetus «est nox
insuavis: nubesque volant ventique recursant
et prope nimbus adest...» (Tum vero flamine rauco
pulsa vacillabat longum domus) «Est ita tectum
70 dulcius, et simul esse iuvat magis, et satis una
tam multos delectat olus cenare patella».
Hic Urbanus: «Olus sed enim contemnis, Apella.
Num male olet?» «Vetitum nobis olet» inquit.
«An ergo esca Dei regnum est?» »Hac vesci carne vetat lex».
75 «Lege fides Christi potior». «Quin Christus adimplet,
non delet legem». «Comitem, morose, moraris,
atque offendiculum petis ipso ex aggere: quare?»
Ecce viatores communis poenitet escae
et tectum subiisse piget commune. Siletur.
80 Paulatim nec edunt obtutumque in dape figunt,
ventosque et nimbum quam torva silentia malunt.
«An Iudaeorum Deus est tantummodo? Nonne
et nostri?» Sic alterius serit alter in aure:
«Est, quicumque sibi est bene conscius, ipse sibi lex».
85 Vox Aquilae tandem compressit clara susurrum:
«Quisquis es, Hebraei seu sanguine, sive Quirites,
dives, inops, liber, posita sive emptus ab hasta,
inter vos, fratres, haec summa est legis, amate!»
Servi consurgunt, hic nudos illitus alba
90 calce pedes, punctamque gerens hic stigmate frontem,
hic fractus clavis, hic ustus membra flagellis,
attritique manus manicis et compede crura.
Hi mussant queruli, dein vociferantur: «Eundum est.
Exspectat mola: quippe asini vice fungor». «At ipse
95 sum canis, et servanda mala mihi ianua nocte est:
me religant, ne abeam venari, scilicet, ossa in triviis».
«Fratres, iam vivite. Forsitan altus
a corvis cras frustatim circumferar urbem».
«Forsitan hoc hodie muraenas corpore pascam».
100 «Quando dies Domini veniet? Mora longa necat nos.
109