Page 112 - Carmina - Poesie latine
P. 112
PAEDAGOGIUM
Forte Palatinae pueris ludentibus aedes
fervebant. Princeps aberat Pius urbe Severus
cum tandem muro Pictos arceret et armis.
Multus at ipsius procul in penetralibus aulae
5 obses alebatur deductosque undique Romam
libera servabat teneros custodia reges.
Litterulas ibi discebant ferulamque piumque
Vergilium, et nitidae nudabant membra palaestrae:
et nucibus locus et discis, et tempus erat, cum
10 iret in occiduos radio trochus incitus orbes.
Obliti patriae, nebulis seu fumida late
sive oriente ferax illis sub sole iacebat,
ludebant pueri: follem mittebat Hiberus,
excipiebat Arabs; nucibus quae struxerat Afer,
15 collabebantur iactu castella Britanni.
Hinc iocus et parvae magno cum murmure rixae.
Ut cum deiectus subitis de nubibus imber
diversas oppressit aves et adegit in unum:
omnigenae coeunt in densum frondibus hortum
20 aut nemus impluvii, et tacitae, dum detonet, una
sub foliis latitant, ubi nescit passer alaudam
iuxta tendentem necnon acalanthida parus:
vix autem coepit per destillantia circum
omnia ramorum splendescere versicolor sol,
25 altera iam plaudit, iam pipilat altera, mussant,
pileolum de fronde rubens haec exserit, atrum
illa galericulum, dein ludunt, en micat alis
omne nemus variisque sonant concentibus aedes.
«Heus tu (crine nigrum rutilus puer ipse capillo
30 increpitat puerum) Syre vel Chaldaee vel...» «Est mi
nomen Alexameno». «Curto succede trigoni
tertius». «Hos immo versus ediscere malim
TU REGERE IMPERIO, qui mox proferre iubebor».
Constitit in verbo cum iam secretus abiret
35 multiplici rapta membrana. «Linque libellum
hunc sordescentem tineis atque excipe nostram
rite pilam». «Tiro, Karei, prorsus in isto
sum lusu». «LUSUS, sapiens ait ille, MAGISTER
OPTIMUS». «USUS id est, teneo si verba monentis».
40 Ambo riserunt: hic lenius, omnia quippe
discolor et faciem vocemque et membra sodali,
exilis glaucaque genas suffusus oliva.
Qui tunc arridens: «Alias colludere certem:
nunc sine: nam crebro stomachatur grammaticus, quod
45 in latiis verbis tamquam peregrinus oberrem».
«Nonne loqui graece, velut est qui cretus Athenis,
me iubet Oceani maris ipso in litore natum?
At lavet Aethiopes putidus sine graeculus. Adsis».
«Ignosces mihi tu: cupio voluisse videri».
112