Page 115 - Carmina - Poesie latine
P. 115

«Compertum nihil est». «Ergo?» «Sed mater eunti
                   constituit mihi fida locum quo visere rursus
                   complectique iterum decreto tempore possem».
            155    «Quemne locum?» «Caelum». «Quis erit tibi dux?» «Deus». «Illen
                   a quo poscebas aliquid modo, nec mihi prorsus
                   nec tibi conspectus?» «Videt ambos ille». «Putemne
                   Theutaten quandoque ducem per opaca viarum
                   affore?» «Quin Deus hoc Deus uno nomine nobis».
            160    «Morte quidem potior?» «Iam desiit esse sui mors:
                   servit, et ipsa domum nos quandocumque reducet».
                   «Cur haec ore diu pressisti magna, sodalis?»
                   «Extremum complexa tenens in litore mater
                   abiurare nihil, nihil ultro prodere iussit».
            165    «Nescioquae misero solatia maesta dedisti.
                   Nunc somnum capiam. Nemo mihi carior est te.
                   Obdormi». «Frater, tranquilla in pace quiescas».
                   Coepit uterque puer placide dormire: diuque
                   conticuere: levi cum Gallus voce: «Quid» inquit
            170    «saepe vocas fratrem?» «Deus est pater omnibus unus».
                   «Qui caelos habitat Deus?» «Et quo rege resurgas
                   et vivas demum». «Et liceat mihi visere matrem».
                        Praetor Alexamenon, pueris adstantibus, ad se
                   mane vocat. «Sapiens» inquit «frugique videris
            175    esse puer, quamquam scimus rumore vago te
                   iampridem laedi. Rumor percrebuit: ipse
                   nunc paries loquitur. Te rodunt, optime, Christo
                   addictum, pecudique pium dare thura». «Quid» inquit
                   «cum pecude est commune pio?» «Neque cum cruce, opinor.
            180    Crux linquenda malis latronibus et fugitivis
                   illa. Crucem corvi venerentur iure. Tacesne?
                   Sed ne plura, puer, domino nostroque tuoque
                   cognomen scis esse Pio nomenque Severo.
                   Iam Christo maledic». «Benedico». «Pessime, legem
            185    nosti». «Lex Christus, dominus Deus est mihi». «Castis
                   a pueris discede. Veni. Mihi salvus erit grex.
                   Decedas cum peste tua dum pestifer unus».
                   «Falleris: ecce alium» exclamat Kareius, et offert
                   se fratri, iunctaque manu comitatur euntem.






















                                                           115
   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120