Page 106 - Carmina - Poesie latine
P. 106
Hic agnum videt, hic saerum reminiscitur ichthyn,
hic modium frugum superantem vota satoris.
Hac equus excursis spatiis in sede quiescit;
255 hunc redit in portum ratis; et fert ore columba
ramum oleae, latas aut ad caelum explicat alas:
atque in perpetuum tandem tenet ancora vitam.
Et circum paries atque ipsa silentia putresque
ingeminant tenebrae, tremulo dum labitur igni
260 lychnus: EN EIPHNH, VIVAS IN PACE DEI, PAX.
Depositos ita dulcis habet pax. Est suus uni
cuique locus somni. Petra est excisa sepulcrum:
ostia sunt lapides. Simili Deus aede quievit.
Miratur mulier quod nuper PACE sepulti
265 et REFRIGERIO careant: sed balsama lampas
urit et hos iuxta beneolenti lumine lucet.
Dependent phialae sparso modo sanguine tinctae.
Lenta per ambages et dormitoria pergit,
et placidi somni demulcet anhelitus aures
270 ac respirantis sonitus vigil undique mortis.
At lenis strepitus sensim mutatur in hymnum
ignotum totaque infinitate remotum,
mortuus in somnis velut unus cantet, et omnes
a cellis melos occlusis et verba canentis
275 excipiant fratres exilique ore sorores.
Tum consectatur gradiens Pomponia cantum.
Naenia clarescit muliebri mixta querela.
Naenia profecto est, qualis cantatur ut infans
dormiat. Infantes sunt qui moriuntur, ut olim,
280 et manci, linoque iterum, dum sidera surgunt,
vinctos in cunis deponit sedula mater.
Nimirum exaudit voces IN PACE canentes
et cernit Graecina faces coetumque. «Quid hoc est?»
Nil aliud quam spargentes opobalsama vitreis
285 e phialis pueri et demisso crine puellae.
Atque alii palmas agitant et dicere certant:
ΔΟΞΑ ΟΙ ΕΝ ΧΡΙΣΩ. Mussantes flebile matres
et myrrha curant, et suavi corpus amomo
exanimum pueri. Tener et vivente videri
290 pulcrior est. Metuit Graecina agnoscere vultum:
quae tamen adstantes paulatim dimovet ac se
inserit. Heu! iugulum super albo pectore morsum
et latus excisum sulcatamque unguibus alvum
horret, et amenti similis: «Quid fecit?» ait. «Quid?
295 Est fassus Christum». Pellis iacet hirta ferae, qua
celatum gracilem puerum fregere molossi.
«Nomine quis?» Graecina rogat. «Lege», fossor ait «sis».
Et simul ostendit lapidem «POMPONIOS hic est
GREKEINOS». Laceris membris inducitur alba
300 nunc stola: molle suo caput ipsum pondere nutat.
Ille oculis ambit matrem quam saepe vocabat,
et dulcem quaerit, siqua est, hinc inde gemellum.
106