Page 103 - Carmina - Poesie latine
P. 103
ista superstitio muliebres perculit aures?
100 unde odium vitae et clari fastidia solis?
unde hic humani generis contemptus?» «At» inquit
extollens secura caput Pomponia «falso!
Nam fratrum quasi convictum coetumque sororum
ipso patri Deo nostrum genus esse putamus.
105 Et vitam nec amo, coniunx dilecte, nec odi:
vita via est: quo te ducat tantummodo refert.
Ut laudem, quaeso, quae me remoretur euntem?
Ut temnam, caelo quae me quandoque reponat?»
At saevo surgens vir cum maerore: «Fateris»
110 exclamat. Nunc adfines circumspicit amens
atque in imaginibus pallentibus haeret avorum.
«O domus antiquis quae stabas moribus, o gens
magna domi, iustis et veris magna triumphis,
ecce ut nescioqui servus iudaeus, ut aiunt,
115 te mergit. Mulier, quo nos auctore relinquis?
furciferone aliquo? Tu dedignaris... An ipso
Graecino patre? Quam molli qui pectore Romam
venerit ex Asia, posita feritate Quirina,
novimus... At susque id deque est. Cole ture deos, aut
120 i, iam cara, foras hinc atque tuas tibi habe res.
Me satis hic orbum parvus solabitur Aulus».
Exululat subito consurgens caeca sedili
protenditque manus ut opem latura querenti
filiolo mater, laerimasque effundit amaras
125 singultitque diu. Dein vocem rumpere tentat:
«Quod precor ut tibi tu, mihi sim tecum ipsa superstes,
atque olim caros, ipsa duce morte, parentes
incolumes visat dulcis puer, Aule, putabis
esse nefas? Amor est». «Ergo ne desere iam nunc!»
130 Haec vir firmus ait fixusque. Obmutuit uxor.
Tum vox auditur, gracilisque silentia rumpit,
custodem pueri patulo rogitantis in oeco:
«Mater ubi est?» Cohibet cor palmis perdita mater.
«Mater ubi est?» Matremne diu sic quaerere perget,
135 inveniet nusquam? lacrimas nocturnus inanes
et gemitus effundet inauditamque querelam?
«Mater ubi est?» Tres est passus progresso vacillans,
quos cuncti pariter gradienti corde secuntur:
stat circumspiciens, tactaque parumper acerra,
140 dat tria tura foco. Fragrans odor atria mulcet.
Adclamant omnes. Tunc Aulus Plautius: «Uxor,
insontem iudex ego te, sanctissima, dico.
Quin desiderio confectam testor amicae
munditias omnesque animi posuisse lepores.
145 Haec illi referam, matrem qui fecit honestam
de cultu luctuque ream. Quod restat, adhortor
ne nimium tribuas domui, pia, fida, priori.
Graecinum propriis sine iam custodibus uti
et laribus purum. Tibi vero deprecor, uxor,
103