Page 102 - Carmina - Poesie latine
P. 102

ipse ubi Gaius eram, sed ut esses filia iure
                   mancipii. Pater hinc et herus sum factus, et idem
            50     nunc iustus iudex permissu Caesaris exsto.
                   Uxor, responde. Quid volt sibi cultus et usus
                   iste? Quid usque manes et maeres? Quid fugis omnes?
                   Quid tecum vivis? Vivis? Quis dixerit istam
                   vitalem vitam, tibi quae magis abdita mors est?»
            55     Sic ait: et mulier clementia lumina tollens
                   triste quid adrisit suavique haec ore locuta est.
                   «Malebas aliter tibi me vixisse, pater, quam
                   lanificam fas est frugique domique sedentem
                   Romanam, satis et pueris et coniuge comptam?
            60     In te quod vitae dulce est impendere, mors est?
                   Nostro quod tribuo puero, vitale negas tu?»
                   Hic cum singultu lacrimas et verba repressit.
                   «Ne me» vir sequitur lenito corde «putaris
                   de te praeterquam sanctae tibi credere matri.
            65     Sed sunt qui prava te religione susurrent
                   obstringi, te falsa sequi mysteria...» «Nonne
                   et spectata fides et recti denique mores
                   sunt, Plauti, nobis? Frux unicus arboris index:
                   nemo de spinis umquam collegerit uvam».
            70     Haec indignanti similis iacit uxor: at ille
                   in tacito gaudere sinu, dein dicere laetus:
                   «Prae me iampridem sic me sentire ferebam
                   mores esse tibi testes, spondere tibi me.
                   "Num patrios, patrium retinet quae sancta pudorem,
            75     reicit illa deos?" aiebam: "iudice, princeps,
                   nil opus est". At de plena tamen, uxor, acerra
                   tus impone focis. Haec huius summula causae».
                   Subrisit: simul uxori porrexit acerram.
                   Contracta rugas exsolvunt fronte propinqui
            80     atque hilares animam pleno de pectore ducunt.
                   Ipsi luce foci tacti gliscente penates
                   attonitum risum rident oculis deficis.
                        Tum mulier: «Quid opus sacris et ture?» Siletque
                   et tacitis vultum lacrimis rigat. «Uxor, apud me
            85     non tibi mica salis, non granum turis opus: frux
                   arboris a nostris cultae maioribus index:
                   sed princeps id amet, cui me parere necesse est.
                   En age casta lares atque atria ture vapora.
                   Quid dubitas? Num te quasi victam suppudet? Atqui
            90     vincis. Iamque lita: magnos cole ture deos... Heu!»
                   Prunam paulatim velat cinis: ecce recedunt
                   in tenebras solitas longumque situm magni di,
                   obscuraeque virum formae lemuresque sedentes
                   cordi quisque suo velut auscultare videntur.
            95     Ipsa sinum fixis oculis fovet. «Heu! quid ovantem
                   me victis iuvat» Aulus ait «rediisse Britannis?
                   Uxor, si fas est istud iam dicere nomen,
                   quae te saga magis illexit cantibus? unde

                                                           102
   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107