Page 97 - Carmina - Poesie latine
P. 97
THALLUSA
Implicitos dextra pueros laevaque trahebat
serva duos, haud invitos sed saepe morantes.
Nempe morabatur nunc auro forte taberna
effulgens atque armillis bullisque catellisque...
5 «Heus» puer exclamat paulo maiusculus «adsta
paulisper. Viden, ut bellum, Thallusa, monile?
Unde securiculae pendent argenteolae, falx
parva quidem, sed habet similem Phoenix et eandem
vinitor, ensiculus quam pulcher, lunula, mallei
10 pauxilli, tum claviculae, tum forficulae, tum
serriculae, tum... quid? quae res est? Euge papae! Sus.
Ut pura ac puta est ipsissima sucula visu!
O si tam lepidam, tam parvam, mater emat mi!»
Omnia pupillis tacitis sibi vindicat alter
15 sistraque praedatur crepitacillisque potitur
attonitus. Manet ipsa inhians ancilla nec umquam
aureolis a capsellis oculos deflectit,
cum subito: «Quin, errones, hinc pergitis? Eia!
Nil refert vestra me caedi verbere, dum vos
20 placet suaviolis emptura crepundia mamma».
Abstrahit in verbo tacitos sursumque tuentes
iratam. Mox subsistunt. Odor allicit ambos
mellis, et impositae mensis fumantibus offae
atque abaci vitreis fulgentes undique vasis.
25 Consistit Thallusa sui velut immemor. «Assem
sacculus hic habet: ibis, emes tibi, si libet, unum
ex istis...» Monstrans adipata minusculus haec mox
balbutit puer «i: numquam tetigisti crustula, quo nil
dulcius». Haec dicens Thallusae porrigit assem.
30 Mulcet serva caput puero. «Lucille, quid» inquit
«offers non adeo parvae bellaria servae?
Haec ede tu: rodant haec mures dulcia dulces».
Ac subito lacrimas effundens abstrahit ambos
et dextra laevaque manus premit aegra pusillas
35 valdius, ac «Pueri, properandum est;» inquit «eamus!
Quam metuo mihi ne redeat maturius Ipse
ac iam poscat aquam!» Carpunt hinc prorsus iter; tum
nec respectantes pueri nec plura loquentes
festinant, binisque tolutim passibus aequant
40 singula Thallusae vestigia. Multiplicem dant
suspensae sonitum laeva de parte tabellae,
et crepat in loculis succussus calculus ictu.
Sed pater a summo Iano iam scriba domum se
rettulerat praeter solitum, contractior hirtum
45 fronte supercilium; pultantique ipsa reclusit
Gaia fores, tollens infantem protinus ulnis,
lactantis tecto mammae vix ubere: cui vir:
«Tune fores nunc custodis? Quo serva mihi se
proripuit? Puerosne domum, si forte, reduxit?»
97