Page 98 - Carmina - Poesie latine
P. 98

50     «Nondum, sed iam iamque aderit. Nam longius est hinc
                   in ludum...» «Dicis mulier de more benigne:
                   nil tamen est opus: extremum est quod sera redit». «Qui?»
                   «Venit». «Rem vix credibilem narras». «Age, quaeso:
                   tu perferre parem sibi numquam muta valebas?
            55     Nam modo turricula lusisset cum pueris et
                   ligneolam filis duxisset commoda larvam,
                   tum procul arcebat despectans torva, nec illos
                   plectere parsisset... Sed tergo salsa cavebat
                   ipsa suo. Nunc rebaris placidamque beatamque,
            60     eiusque implebat cantantis nenia tectum,
                   mox tetricam plane rugis oculisque rubentem
                   servabas». «Verum frugi est patiensque laboris,
                   et caros pueros habet et pueris est cara». «Vide, sis.
                   Hoc ipsum timeo nimium ne cara». «Quid istud?»
            65     «Quid si servilem Chresti proba serva sequatur
                   sectam? Scis pueros quibus illecebris, quibus escis
                   decipiant...» «Istud non sit mihi credere». «Crede.
                   Dum ne praesciscat se iam venire. Facesso
                   hinc egomet. Cenare foris non est mihi moris:
            70     sed me paene Labrax occidit saepe vocando,
                   et iuvat obsequio ditem lenire danistam.
                   Iamque vale». Labris tenuit primoribus uxor
                   nocte Bonae facienda Deae sacra; se face prima
                   vicini de more domum pistoris ituram,
            75     quo matres apud uxorem gnatasque coirent
                   sacrificaturae. Quae dicere multa volentem
                   egrediens vir destituit iussamque valere.
                   Adstitit illa domus anceps in limine, gestans
                   ulnis infantem, quoad «Huc huc respice mamma!»,
            80     audiit et cursu pueros excepit anhelos
                   ore sinuque duos, laeva removens Tertullum.
                   Dulces complexus limis Thallusa tuetur.
                   «Iam Thallusa dapes nobis apponet. Adest nox,
                   Ipse foris cenat». Tabulas loculosque resolvunt
            85     ex umeris pueri. Discumbitur. Ecce patellis
                   fictilibus cyathisque sonat balbisque loquellis
                   atriolum. Pueri narrant, accommodat aures
                   nec quidquam exaudit sed percipit omnia mater.
                   Quae didicere, docent. Maturis frugibus, ipso
            90     mane satis, delectantur sub fine diei.
                   Vix epulas mater tenues delibat et ipsam
                   infantis se libandam dat lenta labellis.
                   Absenti similis cenam Thallusa ministrat.
                   Interea puer alter hiat, puer oscitat alter.
            95     Qui tam magna leves viderunt nuper ocelli,
                   visuri maiora natant, nictant, conivent.
                   Dulci laxatus fonti teres adiacet infans
                   et velut occulto permulsus murmure dormit.
                   Iunceus hunc linter, capit illos lectulus ambos
            100    unus, et in toto conclavi iam super una est

                                                           98
   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103