Page 95 - Carmina - Poesie latine
P. 95
illa meas, unam quam noram, venit ad aures...»
«Quid vero vox illa sonat?» «Nil milite dignum
profecto, pueri». «Quid, sodes?» «Eloquar.
Olim,
140 huius cum gentis sacra versarer in urbe,
perculit insolitus plebis concursus et aestus.
Omnibus e vicis effundebantur eodem
gestantes manibus ramos pallentis olivae:
tum vestimentis homines et frondibus artas
145 sternebant et flore vias, laudesque canebant
nescioquas, ut equis ubi currus ducitur albis.
Dum quae sit dubito vis illa aut qui furor, ecce
in tarda, pueri, vectum demiror asella
hunc hominem. Turbae veniens adridet ovanti.
150 Conclamant. Sequitur subsultim pullus asellam.
Interdum veritus ne in turba deerret alumnus,
respicit ille, manu pavidum demulcet et haeret.
Dum sic adsisto, me ultro cognovit, et illo
me praetergrediens afflavit murmure vocis ‖.
155 «Quae vox illa fuit?» «Iam sum dicturus.
Ad arcem
illam non longo primus post tempore pilus
miserat et silva derasam prorsus et herbis,
sed qua tum staret nullis radicibus arbos.
Scilicet adstabam crucibus. Quid quaeque teneret,
160 susque id deque fuit. Collis clamore sonabat
et probris. Veniente tamen iam vespere clamor
et tumor hinc et faex omnis concesserat urbis.
Iam non sole tholus templi fulgebat et auro.
Multa, ut nunc, pueri, circum volitabat hirundo,
165 et roseas memini fluitare per aera nubes.
Ad patrias Ulubras mihi tum rerreasse videbar
et matris, velut in somnis, audire querelam.
Nescioqui caput attollo. Quemne in cruce tandem
adfixum clavis tum me vidisse putatis?
170 Illum qui parvos ad se miserosque sinebat.
Hic de infelici vepallidus arbore, iamque
ipsa in morte, mihi sceleris letique ministro
demisit vocem...» «Quae vox, pater, illa fuit?» «Pax».
Nec plura his. Luteus matres acceperat omnes
175 nidulus: at pulli tepidis mussare sub alis.
Mittunt longinquae ranae quandoque querelas.
Atque hic centurio similis meditantis «HOMO» inquit
«VERE IUSTUS ERAT. Mortis cruce causa pependit:
HIC REX. Mirabar: sed mox fregisse sepulcrum
180 rumor erat. Vivumne ausim nunc credere? Dicunt
audiri vocem, caedes ubi facta, monentis:
PAX». Pueri circumspiciunt. Iam nocte silebant
95