Page 100 - Carmina - Poesie latine
P. 100
serva levis venit, pueris semihiantibus albas
demulsit frontes et sparsum rore capillum:
illi compressis palpebris «Mamma!» susurrant.
155 Pergit ad infantem queribundum serva nec illum
tranquillare valet quatiens cunabula balbisque
infractisque sequens fluitantem vocibus alveum.
Namque heu! fluctivagus capit aegrum lembus homullum,
160 nil supra servi, nil infra regis alumnos,
cuiusvis opera, cuiusvis rebus egentem.
Tum sonat ex animo qua iam sedare suum, qua
abreptum puerum suerit sopire querela.
Idem vagitus, puer idem, mater eodem
naviculam pellens solatur carmine nautam.
165 Ocelle mi, quid est quod vis apertus esse?
Nihil potes videre, namque iam cubat sol,
nec aureum grabatum luna pigra linquit.
Genis tuis tegaris: plusculum videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!
170 Ocelle mi, quid est quod usque me tueris?
Dolesne quod dolentem cernis, inque, mammam?
Sum servuli quidem vix mater, ipsa serva.
Genis tuis tegaris: liberam videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!
175 Ocelle, qui tueris usquequaque lugens
velut foras ituram perdite procul me...
noli tuam perisse tunc putare matrem:
genas tuas remitte, semper et videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!
180 Flet Thallusa canens, aeque memor, immemor aeque.
Ecce puer leni pacatus momine cymbae
et dulci cantu, iam cessat flere nec idem
singultit: tranquillus hiat patulisque canentem
sub tremula lychni flamma miratur ocellis.
185 Tum stupet in varia, quae lumine lampadis icta
labilis a cilio Thallusae pendet et ardet,
lacrimula. Tandem crispatur buccula. Ridet.
«Ridet!» ait Thallusa furens, oblita sui, nil
percipiens oculis aliud, nil auribus, omnis
190 in puero, risum lacrimans, deperdita «Ride!
Coepisti tandem risu cognoscere matrem!»
Mater adest sed vera redux auditque loquentem.
«I cubitum: primo cras surgas mane necesse est».
Primo mane domo servam novus emptor abegit.
v. 165-179. Saturnii ad exemplum Metelliani: - Dabunt malum Metelli Naevio poetae.
100