Page 104 - Carmina - Poesie latine
P. 104
150 ne discors animo iam pugnet laeta parum frons».
Quae penitus posthac animo magis angitur aegra.
Heu quotiens, puero dulcem quaerente sodalem,
exanimis surgit simulans se forte vocari,
conceditque alio! Quotiens: «Aegrotat» ait! «Cur
155 non igitur visam?» respondet filius. «Est quod
contactum caveam». «Me non sic ante docebas!»
Atque alias: «Numquid nobis succenseat?» «Ecquis?»
«Graecinus». «Quid ais?» «Vitat nos usque nec usquam est».
«At peregre est». «Ubi terrarum?» Suspirat et: «Heu! quo»
160 inquit «iam non est ut tecum consequar, Aule!»
Saepe puer sero dicebat vespere: «Mater,
quin aliquid narras, ut lenius obdormiscam?»
«Lectorem qui narret, habes». «Minus ille movet me,
nam bellas verbo tenus accipio fabellas:
165 tu vero... Dic, mamma, patrem, cui filius... Hic rem
detractam patri peregre consumpserat omnem:
post vero ventrem siliquis implere volebat,
porcorum, puto, relliquiis... erat ipse subulcus...
nec quisquam dabat. Ecce, miser, procul omnibus "Heu me"
170 inquit "apud patrem famulis est panis abunde:
ipse fame morior!" Quid dixit deinde? Quid? "Ibo
ad patrem dicamque: - Pater miserere mei, qui
cum non sim dignus tibi filius appellari,
utere me servo: da panis vivere frustis -".
175 Ad patrem rediit. Pater autem... Mamma, quid egit,
ut longe vidit, pater? Hoc, matercula, narra,
nam tu sola vales hoc enarrare diserte.
Quidve exclamavit? Nonne "Hic ex morte revixit"
Plenius hoc mihi tu». Lacrimis cui mater inusta:
180 «Haec ego non memini: sed tu reminiscere tecum»
Paulatim vero tum consobrinus amatus
ex animo effluxit pueri, tum glande relicta
nequicquam ventrem cupiens implere subulcus,
nec iam pastoris collo referentis ovem nec
185 quaerentis meminit drachmam de nocte lucernae.
Sed labi Graecina dies exhorret et annos
anxia guttatim, quasi de vitrea clepsydra:
namque dies aderat Domini, quem sanguis et ignis
et fumi vapor anteiret. Non palma nec alba est
190 iam stola, qua vestita queat dextraque prehensum
deducens puerum mortem transmittere mundi.
Ipsa sua puerique sui de fronte notata
delevit signum. Deus ut dignoscat? ut ignis
nunc det iter? «Puero moriendum est funditus! Omnis
195 ipsa die moriar finita! Quidquid amavi,
nil fuerit». Puerum tunc furtim respicit ac flens
ingeminat: «Mortalis amor, dolor immortalis !»
Interea patuit fumo manifestus et igni
caeca nocte Deus. Nimbus caliginis urbem
200 texit, et innumeris nubes sparsere favillis
104