Page 90 - Carmina - Poesie latine
P. 90

haerebat madidus, tam mollis nuper ad auram.
                   Ancillae circum flebant: ut parvus! ut albus!
                   ut purus! nisi qui summo stat pectore nigror.
            155    Tum stillans undam toto de corpore custos
                   et tergens oculos, queribundus: «Quid prius» inquit,
                   «quid tibi posterius memorem, Dea? Labitur: adsum:
                   decidit: adsilio: conor deprendere: sero!»
                   Illa oculis oculos frustra penetrabat apertos
            160    dilecti pueri: subito tum lumina vertit,
                   et rapido totum collustrans fulgure servum,
                   «Fide» inquit «custos, sero! NOS OMNIA SERO!»
                        Et gelidum complexa suum est Augusta puellum.

            v. 46 Privignum Rufium Crispinum Poppaea natum... Suet. Nero 35. De Crispino Rufio Poppaeae marito vide Tac. Ann.
            XI 1, 4, XII 42, XIII 45, XV 71, XVI 17.
            v. 52. Ios. Flav. A. I. XX, 8, 11:Θεοσεβὴς γὰρ ἦν... Cfr. Tac. Hist. I, 22: multos secreta Poppaeae mathematicos,
            pessimum principalis matrimonio instrumentum, habuerant. Tac. Ann. XVI 6: Corpus (Poppaeae) non igni abolitum, ut
            romanus mos, sed regum externorum consuetudine, differtum odoribus conditur.
            v. 60. Porph. ad Hor. Epl. I I, 59: pueri lusu cantare solent, Rex erit qui recte faciet, qui non faciet non erit.
            v. 65. Quint. I. O. 1, 6. Dicere praetermisit puer lupum et leporem casibus quoque dissentire.
            v. 93. Id. ad AP. 417: ludentes solent dicere, Quisquis ad me novissimus venerit, habeat scabiem.
            v. 94. Plat. Theaet. p. 146: ὁ δὲ ἁμαρτὼν ϰαὶ ὃς ἂν ἀεὶ ἁμαρτάνῃ ϰαθεδεῖται, ὥσπερ φασὶν οἱ παῖδες
            σφαιρίζοντες, ὄνος.
            v. 113 et praecc. - Suet. Nero, 35: (Rufius Crispinus) ferebatur ducatus et imperia ludere.
            v. 135. Suet. Nero, 35: Privignum Rufium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et
            imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, servis ipsius demandavit.














































                                                           90
   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95