Page 85 - Carmina - Poesie latine
P. 85

VETERANI CALIGULAE

                   «Heus» inquit Rufus «populares, bisne ad eundem?»
                   Nam media de nocte sonor ceu fluminis ingens
                   ex Circo tacitas Gai veniebat ad aedes,
                   cum cavea summa properans glomerata potiri
            5      funderet immunis sese in subsellia plebes.
                   Hoc longinqua sonant velut aestu tecta Gelotis
                   et veteranorum statio procul arrigit aures.
                   Ex quibus adversa scribens in pariete Rufus
                   «Hercle,» inquit «Grati, vereor ne pegma residat
            10     in spectatores: talem nam turba Quirini
                   excitat hic somno, qui fustibus excitet illinc».
                   «Nempe veternoso domino non utimur» inquit
                   Gratius «atque arte qui sic dormitet, ut iste».
                   Hic humilem digito pergit monstrare grabatum,
            15     fusus ubi flavus stertebat membra Batavus.
                   «Rana fuit, rex est, et in aurem dormit utramvis.
                   Quid nos? nos ab equis ad asellos: quine minoris
                   quam muscae sumus». Haec dicens carbone molamque
                   versantisque asini longas delineat aures.
            20     «Scin tu quo palum norim doctore cratemque?»
                   alter ait: «venit si forte CEDO ALTERAM ad aures...
                   hic me centurio tironem vite terebat,
                   hic me probroso pascebat sordidus hordeo.
                   Quod vero intrivit, memini, coquus ipse comedit;
            25     quam segetem sevit, sator et demessuit». «Esto:
                   quid, quod ego pupum vidi caligatus eundemque
                   in caliga, Caesar qui Maximus Optimus audit?
                   Ut gremio e matris dulcis ridebat alumnus
                   militibus! noto siluit vesania risu.
            30     Sed prius haec: nostri nunc omnis cura recessit,
                   nec meminit tunicae palla propioris, ut aiunt».
                   Gratius hic: «Verene homines, age Rufe, locuntur
                   diris temptatum sic insanire venenis?»
                   Haec dum compressis agitat custodia labris,
            35     porticus incertis gradibus sonat: ipse per umbras
                   Caesar obambulat exsomnis, perque atria torvos
                   circumfert oculos titubatis passibus instans:
                   inficit insanus cui frontem pallor anilem,
                   et calvum caput est et saetis horrida cervix.
            40     «O lux!» ille gemit similisque elabitur umbrae.
                   Tum subito «Quid ago? qualis sum?» barbarus infit
                   expergefactus «quo terrae? aut unde locorum?»
                   «Quoquo tu, vigil obdormis, unde unde, Batave!»
                   «Ast ego nunc nuper pelagus spectare videbar:
            45     iam tunc emerso longe tremere aequora sole:
                   ecce autem visus subito consurgere Caesar,
                   in solidum solem magnam vibrare bipennem:
                   sol ducit rimas: uno micat ignea puncto et
                   rima coit: magno tum magnus malleus ictu

                                                           85
   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90