Page 80 - Carmina - Poesie latine
P. 80

dum placida accipiter foveat fera membra quiete;
                   indignans praeter temere commenta novercae
            460    fraternam cunctis fraudem et scelus esse cavendum.
                   Namque homini lupus ater homo est, aut ira leonis,
                   aut et araneolus praetendens licia telae:
                   papilio est qui foedet apum lanugine cellas
                   hospitio exceptus vitietque teredine mella,
            465    est artes crabro debellans horridus armis.
                   At cum saepe tamen tranquilla nocte sederem
                   et circum streperet confuso murmure silva,
                   dum video frondes deinceps lucescere motu
                   et mox suspiciens praeterlabentia miror
            470    sidera, tunc ipsum testatus mobile caelum,
                   ut quae sic oculis aeternis omnia lustrent
                   astra rogo, numquid reges differre viderent
                   ab servo quem hominum coetu disterminet omni
                   excubitor lupus et voltus infamia sacri.
            475    Sidera perpetuom cursum inconcussa tenebant
                   desuper atque aiunt homines se cernere nullos.
                   Cum vero in tenebris aeger maestusque iacerem,
                   rimatusque casam gelidus mihi laederet artus
                   rauca sonans aquilo glaciesque secaret inermem,
            480    cum foedam raperet tempestatem auster et ornos
                   concuteret – crepitant discusso vertice quercus
                   et labefactatae luctantur in acre pinus –
                   aut cum forte nigrum caelum deduceret imber,
                   ignibus et crebris intenta tenebra coruscis
            485    arderet vallesque cavae rupesque tonarent;
                   tunc homines rursus mutatus et hospita tecta
                   conloquiumque fidemque iterumque iterumque vocavi.
                   Omnia tum sociis vitae mortisque remisi.
                   Dixissem placidus cuivis «Mortalis, haveto»
            490    et cuivis scriptam posuissem ad pectora frontem.
                   Ut quando pueros media inter proelia mater
                   rixantes pugnis et secto oppresserit ungui,
                   una tum solos cubitum discedere iussos
                   lectus ut excepit flentis animoque tumentis,
            495    iam falsis tenebrae vacuae terroribus inplent,
                   nec iam singultant, lacrimis moderantur et irae;
                   mox placidis sensim pugnacia bracchia circum
                   dant collis et corda premunt oblita furoris».
                        Dixerat et socii crebris iam motibus oris
            500    nutabant, nam tempus erat quo dulcior aegra
                   laxat membra quies oculisque offunditur umbra.
                   Iam conivebat laxis cervicibus et iam
                   ad patriam Gallus properabat, et omnia passim
                   nota salutabat, fluvium silvamque virentem
            505    (linter aquis fertur nitidis et navita cantat),
                   iam matutinis nebulis fumantia tecta
                   atque casam propius videt ipsam atque auribus haurit
                   crebrum intus sonitumque pedum matrisque laborem:

                                                           80
   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85