Page 77 - Carmina - Poesie latine
P. 77
305 versavi: malas cohibebant – eloquar? – oreae
ne possent haerens attingere labra catillo
pollen et exsangui ieiunia pascere farre.
Quot bona sunt homini totidem mala facta refugi:
utile me ferrum cruciavit et ignis inussit
310 et nudum oppressit gelidis aquilonibus actus
imber et humanis cunctis iustissima tellus
contudit ipsa mihi vires victumque negavit.
Namque supercilium domini me amoverat urbe
stigmatiam et sulcis dederat scrobibusque terendum.
315 Atque ibi cum tacitus nutu revocaret ab arvis
Hesperus et nitido servorum lumine mancum
agmen agens finiret opus iam mente renatum,
lumina clementes circum transversa ferentes
crura boves hominum stupuere sonantia ferro.
320 Tum vero, ut meditans innitor multa bidenti
pinguiaque aeger humo procul exhalantia rura
respicio et longe lateque nigrescere porcas,
"O fortunatus nimium, si findat agellum
ipse suum, sociis, aiebam, bobus, arator!
325 Aureus ut lassum dimisit Vesper et ater
pauperis invitat longiquo e culmine tecti
fumus ad urceolum et trepidantis murmur aheni,
plurima prosequitur sulcis ex omnibus illum
gratia, et adplaudit foliis tum populus albis,
330 canticulumque ciet calamis quassantibus aura,
instrepit et – Memini, memini – versatus agellus
– quod bene mi facias: quod iners multique laboris
sim, pater, ipse tibi sociisque, ignosce pudenti –".
Tum quid ego? Quotiens ingrata colentibus arva
335 aeraque et terram sum detestatus et undam!
"Quae senis impasti perfringis membra, tenaci
quae miseris gaudes cohibere bipalia creta,
nec gremio exanimos eadem levis excipis artus:
exardescat humus tristi tibi sidere, Tellus,
340 robigo segetes peredat, pervincat aristas
carduus et lolium subeat tribulique minentur:
neu tacitum, tu Luna nitens, huic suffice rorem:
tollat ager frustra, deceptus lumine, culmos:
praeterlabentis careant aspergine cymbae:
345 aut crepitante solum terat horrida verbere grando,
aut aliqui in campos incurre Luesque Ruesque".
Tandem cum pratis fulgeret luna serenis,
me bene subduxi vinclis et in abdita fugi:
silvarum petii saltus et lustra lutosa
350 observans hominum tantum per regna ferarum
devitans hominum cautus vestigia tantum.
Quin circum ut Silae stetit inremeabilis horror,
cum iam nulla solum viventis signa referret,
nil nisi si qua notas pernicis falcula lyncis
355 impressit, rostrove ferus signavit humum sus,
77