Page 92 - Carmina - Poesie latine
P. 92
CENTURIO
Quae nihil optasti nisi pacem, pace fruaris
una cum maesto candida fratre soror!
MARIAE IOHANNES
«Dic, pater, imperium magnum frustraque rebellem
orbem terrarum. Sine te exoremus ut unos
in toto Moesos intactos orbe revincas.
Quae vox illa fuit? Quo tuti flumine, quales
5 arcubus adductis stabant in limine mortis?
Nonne illi vobis: "Quinam vos estis?" At illis
vos: "Rerum domini". "Si nosmet frangitis, estis"?
Atqui fregistis: nos debellavimus ultro».
Haec Ulubris pueri loculos tabulamque gerentes
10 in trivio clamant. Medios delapsus in hostes
emeritus circumfusos simul Aetrius audit
«Hoc, sodes» garrire «imo illud, amabimus, Aetri».
Namque senex de more domum tum forte redibat,
iam satis in campis ultro citroque vagatus.
15 Volverat ille animo reptans stipendia secum
quadragena, duces, regiones, vulnera, torques,
et quae prima rudes tuba perstrinxisset in armis
aures tironi. Prospectu paverat idem
ruris inassuetos oculos animumque priorem,
20 hic segetes, illic silvam miratus et amnem,
mox in aquaque anates et supra tecta columbas.
Dein in quincuncem directas ordine vites,
ut si quas legio depugnatura cohortes
pandisset virides: at aves, non signa canebant:
25 dein late corvis nigrescere viderat arvum,
quippe ubi fumaret caedes et pugna sileret:
non oculos hominum, quaerebant semina corvi:
qui moniti vigilum subito clangore duorum
omnes vasa cito sua collegere volantes.
30 Post animi vagus e densa defringere saepe
haud veritus baculum sibi, se deprendit, ut olim
difficili saxis atque herbis vite minantem.
Denique contendit putrem subrepere vicum
iam vergente die, placidisque quiescere castris
35 centurio: caligis via vici dura sonabat:
atque illum a trivio pueri videre tribules
inque illum subito dextra laevaque coorti,
«Dic aquilas, dic arma» fremunt, «dic bella cruoremque».
Expulerat ferula ludi paulo ante magister
40 germanos asinos: at pulli currere lusum.
Tum loculi fudere nuces, pila multa per auras
exsiluit, male quae tacita sub veste latebat:
tum variae voces: hic clamat «Rex erit», ille
92