Page 93 - Carmina - Poesie latine
P. 93

«Non erit», «Extremum scabies» simul «occupet» omnes.
            45     At circumvolitant Numidae per cuncta pusilli
                   et plausis minitantur equis: nihil hinnit arundo.
                   Ut vero caligae vetulum sonuere gregales,
                   en castella ruunt nucibus constructa quaternis,
                   rex regno cedit, puerique in arundine longa
            50     hinc illinc equitant auditum funebre bellum.

                        «Centurio, pueri quo bello tela fuerunt?
                   Quid vos infanti respersi sanguine vultum?
                   Num tendi tabes oculos et pila sinebat?
                   Nemon unus erat praefracta ex gente superstes?
            55     Qui vos sollicitos docuistis rite propinquos?
                   Hoc repetas. Galeas clypeosque et corpora pleno
                   nonne quidem fluvio longe portare dedistis?
                   Hinc populi fluit usque ferens fragmenta perempti
                   turbidus atque ciet ripas ululatibus amnis.
            60     Aut placeat flavos potius memorare Sygambros.
                   Ut fugiens olim latuit sub sanguine nigro
                   Arminius? Quem nos non debellavimus est quis?»

                        Haec una pueri: respondet miles: «At haec est
                   vis: cuneum datis et ruitis testudine facta:
            65     erumpam quandoque, nefas, obsessus...» Et illi:
                   «Imo, age, quod nullo refluit mare litore, narra,
                           narra mille novum perculsum navibus aequor.
                   Vidistin magnos humano corpore pisces?
                   Cur non das nobis hominem qua nocte marinum
            70     videris in transtris et qua sub luce sedentem?
                   Ut subito mare per tenebras aurescere coepit
                   et polus? Ille quidem secum quid triste canebat?
                   Nunc licuit nobis metam contingere rerum.
                   Terrarum nobis impervius angulus est qui?»

            75          Interea ad multo velatum flore sacellum
                   sederat in saxo, iam cum res esset in arto,
                   centurio, cepitque hostes herbosa crepido.
                   Ut cum passeribus sub noctem saepe cupressus
                   multis multa sonat, quam prospexere virentem
            80     illi a mane vagi, dum semina condit arator:
                   deversoriolum sibi quisque laboribus actis
                   nunc legit in foliis: avibus scatet arbor et umbra:
                   protinus exsultant et de cultore triumphant:
                   at procul effusum necopinus credidit imbrem
            85     rusticus, aut magno misceri turbine lucum:
                   tum si qui cauti sonitus pedis ingruit, aut si
                   decidit in terram gravis ipsa ex arbore baca,
                   conticuere: silet caelum, terramque tenet nox:
                   vix hic dicturus digitum bene sustulit, illi
            90     ore favent. Circum velox auditur hirundo
                   et coepit quandoque queri ranunculus.

                                                           93
   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98