Page 94 - Carmina - Poesie latine
P. 94

«Olim...
                   Semper ego ut mera bella crepem? Concurritur, io,
                   res geritur pilis et digladiamur honeste:
                   bellatur belle. Sed et est quod torqueat ora
            95     et quod corniculum merita de casside ferme
                   excutiat, pupi. Nam primuspilus: "Adesdum"
                   inquit "coge manum, pete collem nomine... nomen
                   fugit... eum grumum qui corvos pascit ad urbem:
                   convivabuntur, nobis de more coquis: i".
            100    Heu pudet hastatum cum torquibus atque catellis
                   carnifici servare cruces, assistere morti,
                   ut vos saepe planis, aut si funambulus anceps
                   detineat: sicut memini, cum prorsus in aure
                   non homini soli nisi quid garriret hirundo...
            105    barbara sed lingua est, et non intelligitur...» «Quid?
                   Non intelligimus» canit una voce corona.
                   «Recte corripitis: paulo altius ordiar.

                                                       Olim,
                   illic unde parant homines opobalsama lauti,
                   dum vagor, ecce lacus ad ripam visus amoeni
            110    stans in navicula, medius caelique marisque,
                   quidam... quem dicam? Stantem pro litore turbam
                   ingentem, tamquam pueros pater ipse, docebat.
                   Vox ripam leni plangebat flamine pulsa
                   alterni velut unda maris. Faciebat in aura
            115    pendens verba velut de caeruleo suggestu.
                   Ipse videbatur blanda terram, mare, caelum
                   atque animos hominum tranquillavisse loquela.
                   Adstabant inopes omnes curisve remorsi
                   et querulae matres et servi torva tuentes:
            120    laetitiam vultus illo dicente trahebant».
                   «Quid dicebat?» «Eram, nobis ut par erat, illo
                   in sermone rudis: iactatum saepe sed unum
                   edidici verbum». «Quod, sodes?» «Eloquar.

                                                              Olim
                   deprendi mediis, sedeo ut nunc ipse, sedentem
            125    in pueris. Matres teneros hinc inde ferebant
                   infantes, quos ille quidem contingeret: ultro
                   aequales annis currebant undique vestris.
                   Ille manu mulcens amplexabatur ad unum
                   omnes. At comites simul obiurgare, minari,
            130    matribus irasci: tumidos pacare magister,
                   sive quis ille fuit. Mox me subeunte, velut si
                   sese in conspectum tacito pede larva dedisset,
                   fit fuga. Sed pueri galeam gladiumque paventes
                   in gremium cari se reiecere magistri.
            135    Quid? num cernebant veteris vestigia caedis?
                   Restiteram. Tum triste quidem sed dulce sonans vox

                                                           94
   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99