Page 68 - Carmina - Poesie latine
P. 68

IUGURTHA

                                                      AD MARIAM SOROREM

                                          Desine, qui valeam clausum narrare Iugurtham,
                                             haec dum describis, quaerere saepe, soror.
                                          Lux ignota viget, vivi quae corporis ossa
                                             detegit et rerum vel per opaca meat.
                                          Ignota temptant animos quoque luce poetae;
                                             nil ipsa vatem morte latere potest.

                   «Hercule, quam frigent» dixit «tua balnea, Roma!»:
                   sensit iners mediis deorsum demissus in umbris
                   invenitque solum pede, luxque evanuit omnis.
                   Stridula compactis crepuere repagula valvis.
            5      At longis sonor ille diu tinnitibus aures
                   perculit, ut tonitru cum nox gemit excita caelumque
                   in tremulas resonante polo devolvitur undas,
                   post ubi facta quies, aether silet; ecce sub ima
                   ingruit atque inopina repens immugit humo vox.
            10     Haud aliter longum tum regi stridere carcer
                   visus et in tenebris tacitae resonare cavernae.
                   Quamquam et bacchatae furor urbis et undique plausus
                   et clamor geminatus «io io» et pede tellus
                   plurima pulsa virum, simul aggere dura resultans
            15     ungula mugitusque boum strepitusque rotarum
                   absenti miscent inferna silentia voce.
                   Vix tandem seque ipse memor deprendit, ut aures
                   indoluit laceras et bracchia laesa catenis,
                   agnovitque imo fremibundum corde Iugurtham.
            20     Flammescunt veteres obliti pectoris irae
                   undique, venalisque subit Maurusius et nunc
                   Gaetulam fremit ore fidem, nunc ille Quiritem,
                   nunc repetit fera verba Mari, nunc subdola Sullae,
                   aut Numidas magna compellat voce fugaces,
            25     aut diro sequitur Marianos omine mulos.
                   Nec non et Scauros duplices et fulmina Memmi
                   incusat, numeratque dolos causasque retractat,
                   iamque iterum obsessum perimit te rursus, Adherbal.
                   Tum tenebrae plenae regem videre silenti:
            30     rex oculos circum nequiquam volvit apertos.
                   Tum demum turpi cohiberi membra sepulcro
                   horruit et tabo dilabi viva futuro.
                   Obstruit ipse oculos, avidos vetat ipse videre,
                   ut se posse putet, velit modo: comprimit aures
            35     inscius et tacita surdas avertit ab umbra.
                   Ut tandem vires animo revocavit, at illi
                   spes aliquo taetram lustrabat lumine cellam.
                   Enecto quid enim victori opus esse Iugurtha
                   crediderit? fuerat: iam terve quaterve necassent:
            40     quidve per ambages et longa morte tenerent?
                   Hinc tenebris inhiare nigris, hinc si qua ferat fors
                   rimari sonitus, post secum plurima ringi
                                                           68
   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73