Page 66 - Carmina - Poesie latine
P. 66

«Iam taceas: quid opus verbis? tibi tessera detur.
                   Aspicite, at visum nusquam vidisse putate».
                   Haec hospes: tremuloque senex haec adicit ore:
            50     «Quem te, hospes (multis nam gaudes, sancte, vocari
                   nominibus, quorum hoc laudas, hoc tempore temnis),
                   da quo nos igitur, nequis forte inscius erret
                   nomine...» «Scitis enim» rapidus sic hospes, et ictam
                   insonuit palma et tremefecit pondere mensam.
            55     «Vae vos ... sed moniti cautique tacenda tacete.
                   Cur autem cessas nec donis sedula mensam
                   instruis oblito, iamdudum, mater, aventi,
                   quae procul in vita delectavere priore?
                   Nec mihi liba manus durat per inhospita silvae
            60     ulla nec ulla dapes mihi mollit flamma paratas».
                   Nec mora: festinant. Dependens perna camino
                   tollitur: hinc partem resecat vetus ordine coniunx
                   et minuit cultro sordes ornatque patellam;
                   dein foliis mensam ficulnis sternit et affert
            65     succinctus raphanos et pocula sistit et atram
                   sustinet et manibus testam vix atque genus vi.
                   It, redit: at properata gemens anus ignibus infert
                   liba foci: raucum flabellis urguet ahenum;
                   imperitatque viro: nunc hoc, nunc admonet illud.
            70     Iam fruitur dapibus, iam dulci proluit hospes
                   corda mero: veniamque epulis anus orat inemptis,
                   mala memor coniunx apponit et impiger uvam.
                        «Non indigna deo» satur ille ait «hospite cena
                   gaudentem silvis variaque ambage beavit».
            75     Cui vetulus: «Macte hoc igitur, quicquid fuit, esto,
                   non dedignatus mensam deus» inquit «acernam».
                   «Hospes, ain vero? quippe, inquam: nulla sepulcri
                   ara manet, nulla terra cohibebor humatus».
                   Sic ait, at fronti rugas obduxerat. Illi
            80     multa diu taciti secum tum volvere, secum
                   mirari sacro perculsi corda pavore,
                   quod deus aeternos maereret nectaris haustus
                   nostraque divina traheretur fronte senectus.
                   Ecce hospes subito exclamans: «Age vive! quid autem?
            85     Nonne mihi luci securis quercubus horrent?
                   nonne cavum tutis antrum me amplectitur umbris?
                   Et mea sunt, oculi mihi quae videre, nec ulla
                   lex humana tenet; non ullo fundit aratro
                   terra cibum, latices non ulla vinea falce.
            90     Conspectus nulli, similis circumvagor Euri,
                   ceu Sol indeprensus et avius omnia lustro,
                   et nascor moriorque, alius sum semper et idem.
                   Si modo cornipedum liceat vitare tumultus!
                   si modo quis propriam supera illam luce dicaret
            95     usque deam, ut noctes uni mihi pulcra niteret
                   et dum cuncta silent, claro penderet in antro!»
                   Haec loquitur: vetuli pendent ex ore loquentis

                                                           66
   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71