Page 61 - Carmina - Poesie latine
P. 61

ULTIMA LINEA

                   Quid solus, sicut quondam tibi, Flacce, fuit mos,
                   incedis rursusque forum circumque pererras
                   nescio quae meditans? Ut vero canus, ut aeger,
                   ut mutatus ades! Quem lippum tunc fugeret nil,
            5      nec, dum totus es in nugis, aut scurra lateret
                   laxior aut lente portans mysteria cantor,
                   omnia declinas passim, lacrimisque dolentes
                   ultro nunc oculi, quidquid tetigere, relinquunt.
                   Non hic quaeris, olus quanti malvaeque, nec illic
            10     assistis pueris ludentibus: et planus exspes,
                   dilato questu, praeter maledixit eunti,
                   frustraque et vafer intonuit tibi circitor aurem
                   et te pellexit quassam divinus ad urnam:
                   huic subrisisti modice, satis ipse peritus.
            15     Non eadem sane mens est tibi, Quinte: sed aeque
                   tecum multa labris pressis agitare videris.
                        "Heu! non cum zephyris et aprico flore tibi nunc
                   adsum Maecenas: aquilo nunc undique frondes
                   decutit, et flabris tunsus Lucretilis horret.
            20     Una virescit adhuc interque rubentia poma,
                   per nemus Usticae, flores parit arbutus albos.
                   Felix cui gelidam sub mortem nascitur aestas,
                   dignior et lauru frontem redimire poetae!
                   Non me prima canens ad te deduxit hirundo,
            25     Maecenas. Quaedam resonabat fistula silvam
                   tritaque stridebant aliquo folia arida cursu.
                   Faunus enim novit nonas instare decembres
                   iamque venit. Vatesque aberit tuus et pecus omne
                   ludet et in pratis pagus me absente vacabit.
            30     Iam, vicine, vale, Cervi! Mus rustice, gaude
                   rure diu tutoque cavo tenuique patella!
                   Non te narrantem posthac audire licebit
                   dum vernaeque silent tuque omnis ab igne renides.
                   Neu te vestigent gladiisque insomnia tentent,
            35     abdite Veiani, veteremque a nare cruorem
                   montanis depelle thymis et rore marino!
                   Inque focum frondes et flores inde Calendis,
                   quae supplex nascente manus ad sidera luna tollebas,
                   metuens virgo segetique gregique,
            40     at parvis nunc ipsa tuis pia mater alumnis!
                   Iam nec me cernes post fanum putre, Vacuna,
                   dictantem. Iuvit veterum meminisse deorum.
                   Nos hederae similes lapsas amplectimur aedes.
                   Atque hinc, o fons Bandusiae, tu murmur inane
            45     disperges, quando frigus vocemque secuti
                   haedus perveniat subsultim, taurus oberret
                   aspectetque diu strepitum poturus, at absit
                   unus qui sciret quid sic loquereris in umbra.
                   Sed me Maecenas suprema voce vocavit.

                                                           61
   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66