Page 59 - Carmina - Poesie latine
P. 59

atque tacete: aegro quidam de Caesare narrat
                   nescioquid». «Vapide (iam verbo principis utor)
                   se princeps habet. En subito morbus furit.
                   Omnes exanimi medicis instare deosque precari ...»
            50     «Morte quidem, cives, laurus venale τι χρῆμα.
                   Nunc urbem repetit, petiit qui praemia laudis,
                   laudis avens tantum nec tantum prodigus aevi ...»
                   «Graeculus insanit». «Quae nunc nova turba?» «Quid istinc
                   truditis?» «Adveniunt matronae». «Conspice cunctas
            55     vittatas». «Mulierne est an dea?» «Livia». «Gaudet
                   nimirum natum mox complexura tribunum».
                   «At soror Augusti me detinet. Ut pia!» «Matrem
                   Marcelli, quaeso, monstres». «Ibi Iulia (nostin?):
                   interior sedet huic Octavia». «Di tibi multa,
            60     di nato bona multa tuo». «Carum caput!» «Omnes
                   unguibus insistunt visuri deinde, quod ante».
                   «Leniter o!» «Ne nos contundite!» «State!» «Procacis
                   hoc est et nimis audacis ...» «Bona, numquid ademi?»
                   «Ista quidem vis est». «Quidnam fert iste tumultus?»
            65     «Parcite» sic Flaccus ridens, «puerique puellaeque
                   (heu modo vos inlata sinat vis esse puellas!)
                   istis (omen habent) moniti iam parcite verbis.
                   Quis caecos timet Augusto redeunte tumultus?
                   quisve mori per vim metuit te principe, Caesar?»
            70     Dixerat et turbam simul eluctatus abibat,
                   atque aliquis «Pulchre, recte: sapit» inquit «homullus».
                        Dum vespertinus redit, et simul undique turba
                   (milia multa pedum resonant diversa per umbram:
                   ostia panduntur; deinceps dilabitur omnis
            75     inque suas grex quisque domos, ut hirundinis alta
                   sub trabe clamosos nidus bibit ordine pullos:
                   cena Lares adolet, cellas et congius implet
                   Caesaris), hem! secum meditatur multa poeta.
                   "Orbi igitur iam parta quies. Plebecula cenat
            80     empta gravi pulmenta, modum legemque, labore.
                   Haec canerent sparsi Romana caede Philippi?
                   Quis non translatos alio tibi, Roma, penates
                   aut iam per vacuum vidisset civibus orbem
                   perpetuis equitare feros ululatibus hostes?
            85     Qui fuit ille dies! Quartum, nisi fallor, ab illo
                   mox aderit lustrum, mihi nuper condidit aetas
                   octavum, capitique nives inspergit et acri
                   nescioquid glaciat sensim mihi flamine mentem.
                   Non sum qualis eram. Quam vellem paene per illam
            90     militiam reddi, calidus te consule, Plance,
                   agminibus lentis properis et pellibus, armis
                   impiger et lituis! Verum quid sic queror, aut cur
                   ipsis sobrius adsisto potantibus unus?
                   «I, puer, atque notae refer interioris ab horreis
            95     Sulpiciis (cave det pro vino verba!) lagenam;
                   unguentumque petas. Tarda nisi nocte tabernam
                                                           59
   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64