Page 43 - Carmina - Poesie latine
P. 43
ridebant flores Borean in monte gementem
atque imitabantur nivis ipsa veste colorem
securi: niveaque senex per gramina barba
reptat, et hic fulcit pendentia lilia iunco,
50 hic paleis operit rugosam frigore caltham,
hic cratem tendit duplici super amite virgeam,
ut possit gelidas contemnere flosculus auras:
falx est in manibus: curva secat arida falce.
Saturnum dicas alium, qui fallat agello
55 abditus et casula natum per cuncta meantem.
Hic immortalem sustentat melle senectam.
At caelique marisque volat per caerula circum
luppiter, et terras gelidis quatit undique ventis.
Nequiquam: paleis vetulus sua regna tuetur
60 exiguis olitor, florum pater atque apium rex.
II
«Fortunate senex» parvo post tempore vates
tali voce redux vetulum compellat in horto:
«ut salvus? rectene vales?» «Patienter». «Amabo:
quaenam, quae portas umeris huc germina?» «Pinus».
65 «Quam comptus tibi, quam nitidus, pater, hortulus hic est!»
«Non fuit». «Arte colis qua tam feliciterà» «Arte».
«Est, quod agas: ignosce: nimis sum forte molestus».
«Sat». Silet hic vates arridens leniter. Ille
ultro tunc tacita victus dulcedine fatur:
70 «Hoc habeo curare thymum et disponere circum
has pinos». «Ne me respecta: nil moror» inquit.
Cumque haec curantem consectaretur: «Et ipsi,
noli admirari, mihi sunt alvearia cordi.
Iamque et oves pavi, nunc laudo rura, magister
75 exigui pridem pecoris, nunc pauperis agri».
At nutu negitare senex. «Mihi crede: sed istinc
praediolum procul est ‖. ― Nonne his tu finibus ortus?»
«Mantua me genuit. Te vero?» «Corycus». «An mons,
unde croci triti fert aurea fila phasellus?»
80 Ille nihil: scrobibus pinos committit: at horret
surculus in manibus, velut huic adflaverit aura.
Sederat in gleba tiliae gemmantis adhaerens
trunco Vergilius. Bene florens hortus olebat
areolaeque levi mussabant undique bombo.
85 Ipse pugillares citreos deprompsit, et illum
pangebat ceris omni de flore susurrum.
Tum vatem spectare Cilix, et dicere secum:
"Rusticus est facie: nimirum cultor agelli
et custos ovium fuit, ipso teste: sed idem
90 mutat et interdum mihi fit deus". «Hospes, at istas»
inquit Vergilius «pinos huc unde tulisti?»
«Portavi de monte, vides quem surgere coram».
«Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis...»
43