Page 40 - Carmina - Poesie latine
P. 40

FANUM PUTRE

            355             Quis te deorum, quae dea, dirutum
                            fanum, tenebat, cum medium sacris
                                stares in umbris grande luci,
                                    teque pii colerent tribules?

                            Qui tum tribules? quod genus et quibus
            360             sermone, cultu, moribus et modis?
                                iurisne cultores an armis
                                    omne nefas simul adrogantes?

                            Abscondit unum cuncta silentium.
                            Delevit aetas cum populo deum.
            365                 Fanum ruinam fecit. Ipsam
                                    mox humus obruerit ruinam.

                            Hic saepe casus, hic mediter vices
                            et vana rerum conscius, hic deo
                                converser ignoto, vaganti
            370                     per populos inopique templi.

                   Dein secum tacitus, respectans rudera, pergit.

                                            XVII

                                        FINIS RERUM

                   Heu tempus veniet cum domitum pulvere corruat
                   templum sole nitens et tremulis sideribus, neque
                   iam sit quid videat quis neque iam qui videat, neque
            375    iam mundus solium sustineat quo sedeat deus:

                   unus qui vacuo tunc spatio permeet undique,
                   seque ipso omne quod est, compleat, atque ipse sit omnia
                   unus. Quid tua tum carmina, quid tum tuus hic labor,
                   et spes et metus, haec gaudia, tot sollicitudines?

            380    Versibus at tenuis foliorum intervenir horror
                   cautorumque pedum sonitus levis. Ecce viri seu
                   simioli potius patulae sub fornice nares
                   velato limbis hederae brevibusque corymbis
                   apparent limique oculi. Quem respicit et «Quo,
            385    Quintipor, exagitas?» inquit Quintus: «quid opus te
                   circumagi?» «Nempe ut visam, si dicere par est,
                   rura tibi tua, nempe ut opus tibi vilicus omne
                   curem, circumagor. Vin me convertire rursus
                   in mediastinum?» «Iam tu contemnis agellum,
            390    optabas nuper». «Tenuit spes rure vacandi
                   me quoque, qui...» «Quid? Nonne vacas?» «En illa Vacuna»
                   I ndicat et fanum circum se putre. «Vacuna!»

                                                           40
   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45