Page 44 - Carmina - Poesie latine
P. 44
«Ipse». Iterumque Maro Cilicem respexit amice.
95 Atque hinc hospitium iunctum est: et saepe redibat
Vergilius. Nitido vates olitoris in horto
descriptas proprio replebat nectare cellas.
Quin didicit, satio quo sidere floribus esset,
et quibus incertum ver halaret hyacinthis
100 et quos respiceres abiens, autumne, colores.
Sirpiculos, olitor, ne cessa texere iunco:
nulla venit nobis et abit sine floribus aetas.
Iacta semel crebris irrora semina guttis.
Iam saturanda fimo tellus. Tibi raucus asellus
105 somniat in stabulo clitellas stramine pastus.
At pudeat misero paleas apponere solas!
Hic operum socius fructum tibi vectat in urbem,
linquit hic in caulis, fiat quo pinguior hortus.
Neu primum marrae, neu posthac parce bidenti.
110 Sed sectare manu subitas in floribus herbas:
laedet enim ferrum fibras nascentis anethi.
Ne pigeat saeva tondere rosaria falce.
Et cum se roseae trudunt de palmite gemmae,
haerentes teneris cochleas venare flagellis.
115 Multas una rosas valuit praerodere limax.
Tandem: «Care senex, hortos quoque deinde canemus.
Mella quidem relino: mox te celebrare magistro
in vinum natos iuvat aut in funera flores:
tum quod in exigua fumans olus acre patella
120 exhilarat frontem reducis nidore bubulci».
III
Spectabat mare caeruleum de vertice collis
mente Cilix tota. Prope falx et marra iacebant.
Stabat: et incanos pellebat flamine crines
ventus et implebat gelida salsugine barbam.
125 Tempus erat dare vela rati: veniebat hirundo.
Hic luteas ad tecta domos fingebat hirundo,
illinc e placido prodibat navita portu:
atque hic garrulitas subgrundas rauca lacessit,
hinc evanescit tranquilla per alta celeusma.
130 Detinet ille oculis abeuntes litore naves.
Mox ingens ad se Cilicis vocat ora triremis
remorum pellens acquo certamine pontum.
Obtutu rostrum sensim gliscentis in undis
excipit ille, diu defixus, nec videt amens
135 Vergilium iuxta summo consistere colle.
Vergilio paulo ante, domi non esse videnti,
vicinus, segetes dum sarrit, dixerat: «Illic
(sarculus ostendit montem) lupus, ut solet, errat».
At nil respondens monti subrepere vates.
140 Attulerat nuper signatas urbe tabellas
cursor. Dicebant: Maecenas Vergilio. Scis
44