Page 47 - Carmina - Poesie latine
P. 47

atque ignarus adit, ut fit plerumque, sedentem
                   ille senem, librumque oculis supponit, et addit:
                   «Hic quanti liber est?» «Nihil est: si consulis», inquit
                   «quod facis imprudens, vatem de vate: nec aequus
            50     de fabro statuit faber aut de paupere pauper,
                   nec de quo percontaris, cave, Furius hic quem
                   percontaris». «Ain? Sed in his peregrinus et hospes
                   sum vere studiis et in his, ignosce, tabernis.
                   Si tamen es, quem iam reor, ille Bibaculus, huius
            55     in castris audire iocos de Caesare ...» «St! nec
                   istorum quemquam iam nec meminisse iuvat me.
                   Praeterea, veteresque cadunt ex arbore frondes
                   vere novo, frondesque novae nascuntur et ipsae
                   aevo peiores et tempestate futurae:
            60     ut multi nunc sunt, geniti velut imbre, poetae -
                   hospes, boletos et dixi paene rubetas,
                   quotquot humo, quales in pulvere suscitat imber -
                   qui sunt, quod fuimus: quod nunc simus, fore se mox
                   phy! negitant: meus ut popularis Parthenias, qui
            65     hordea, tritica, farra docet resonare tabernam:
                   ut, cuius nummis hunc vis mutare libellum,
                   Flaccidus, aut illum quo dicam nomine?» «Flaccum:
                   sed satis in Flacco, dicebat ut ipse, viri ...» «St!
                   eccum, quo ferulam didicit tuus iste magistro,
            70     Orbilium Beneventanum, nec carmina vates.
                   Percontare senem». Nec fatus plura resumptum
                   explicat et dedignatur quandoque volumen.

                                             III

                        Innixus baculo iam stabat limine quidam
                   in trito, macer et procerus et obsitus aevo,
            75     et varis equitem confessus cruribus, et qui
                   fronte, supercilio, pannis, squalore pateret
                   grammaticus. Trepido qui quassans tempora motu
                   usque videbatur scitari num quid egenti
                   decrepitoque novi morituroque esset in horam.
            80     Hunc - auditus enim nuper sermunculus aures
                   commorat multusque senis liventis amaror -
                   hospes ita adloquitur: «Pater, hunc si forte poetam
                   novisti, quanti facias, age, fare libellum,
                   et vatem quanti: veniamque a milite tiro
            85     impetret, a docto docilis». Vix ille libellum
                   adspexit, cum praefracte: «Lucilius unus
                   unicus esto» inquit «saturarum scriptor». «At idem
                   durior, hoc me ipsum testor, componere versus».
                   Ista superveniens aliquis grandi gravis ore
            90     edicit, nec inops visu minus aut minus acer.
                   Cui «Quid agis, mi docte Cato? bene?» Furius:
                   «ipsum Lucili versus ait emendare malos te
                   Hermogenes: veren?» «Vere». Siluere. Sedebant


                                                           47
   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52