Page 46 - Carmina - Poesie latine
P. 46

SOSII FRATRES BIBLIOPOLAE

                                              I

                   VERE NOVO... sonuit domino dictante taberna
                   interior: librarioli data verba sedentes
                   figebant calamis, et in albis nigra serebant
                   membranis, fragili quodam cum murmure sulci.
            5      Nempe liber putrem glebam taurumque gementem
                   et scissam nitido narrabat vomere terram.
                   Hos ex atriolo promebat clara labores
                   in tacitam vox illa viam: nihil ipsa sonabat
                   argiletanae celebratior umbra tabernae.
            10     Unus erat sed enim vacua sive emptor in umbra
                   seu potius, vetulus tentoque abdomine, sessor,
                   aures qui voci dictantis dederet, idem
                   volveret indignabundus quandoque volumen.
                   Nec tamen hinc aberat doctae pater ipse tabernae:
            15     hic libri fuco bullas et rite linebat
                   lora novi, nec non aequabat pumice frontes.
                   Ad postes sonitum captabat carminis aure
                   admota, quamvis aliud simularet agentem,
                   adstans nescioquis, comis mundusque videri,
            20     sed qui nescioquid peregrinum civis oleret.
                   Hic, ut erat Romae tum passim cernere multos,
                   devicta quibus Aegypto post funera
                   Caesar tanta superstitibus reserasset civibus urbem,
                   ambierat primo plateas et compita mane,
            25     atque hortos aedesque novas et templa refecta,
                   omnes tonstrinas, medicinas, scruta, libellos,
                   mirabundus, et inde foro reptare relicto
                   maluit in solo vico per tecta domorum
                   muto pulla situ, variataque limina musco.
            30     Sic quidvis meditans parvam stetit ante tabernam
                   quae SOSIOS FRATRES referebat BIBLIOPOLAS
                   ipsa fronte, notis insignia nomina rubris.

                                             II

                        Tum qui perstrictas lituis et cornibus aures
                   et sentiret adhuc oculos a caede recentes,
            35     quem mare, quem bellum modo dimisisset anhelum
                   exesus sibi longarum languore viarum
                   nunc animi novus ignoto sub carmine pendet,
                   ecce boves et prata videt desuetus, et audit
                   quassantes siliquas et aquas de rupe cadentes.
            40     Nec tamen interea cessat spectare libellos
                   prostantes, multoque inscriptam nomine pilam:
                   cum stupet unius defixus in indice libri:
                   nempe legit QUINTI, vix et sibi credit, HORATI
                   FLACCI SERMONES. Ex capsa tollit, et intrat
            45     empturus curtum nec obeso ventre volumen,

                                                           46
   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51