Page 51 - Carmina - Poesie latine
P. 51
VEIANIUS
Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro.
HOR. Epist. I 1, 4.
Mane coronatos aestivo flore penates
halantemque rosis visit viridemque marino
rore focum, mundamque domum miratur, ut omnis
splendeat assiduo purgata labore supellex;
5 et placare lares pingui Veianius agna
atque mola salsa properat: tum mica corusca
dissilit aut prunae crepitans ardore voratur,
tum reliquos nidor pervincit lentus odores.
Namque anno redeunte dies hic gaudia festus
10 magna refert, ex quo proprio latet abditus agro,
et rude donatus tandem sibi vivere coepit,
naribus et calidi fumum abstergere cruoris.
Ergo omni adsuetus solvatur coetus opella:
sit mora, sit requies, falces et sarcula cessent,
15 et redolens carpant faenum ad praesepia tauri,
et tergum in pratis immune volutet asellus,
vosque larem, famuli, fremitu circumdate lacto,
conclusae resonent famulis epulantibus aedes:
vilica compescat clamorem, at, munus herile,
20 sistra manu medius tremebunda vernula verset.
Iam pransus late dominus sua rura pererrat,
viticulas numerat, tenues notosque racemos,
et quibus est ausus plantas immittere mali
ipse ornis, et quas cerasos eduxerit ipse.
25 Tandem ubi densa suis saepes praetenditur arvis
hirta rubo, clymeni spirans serpentis odorem,
venerata et secum tacitus modo visa recenset:
hortumque arbustumque virens et pinguis olivae
exiguos flores et lactum melle salictum.
30 Hinc lentis vestita hederis tua saxa, Vacuna,
suspicit, hinc villam candentem vertice collis,
cui pinus lato nigrescens imminet orbe.
"Quas" inquit tacitus "nugas meditaris, Horati,
aut ad lene sacri fontis caput, aut ubi pinus
35 umbram consociant ramis et populus alba?
An glebas dicam te vix et saxa movere
ilia ducentem, multo sudore madentem?
Excipit en lippum de saepe repente cachinnus
risoris Cervi: «Non ista ligonibus apta est
40 dextera. Quam scit quisque libens exerceat artem».
Huic vitae lassos te traduxere Camenae,
me ferrum et caedes: eadem miramur utrique.
Hic fremit innumeris foliorum populus umbris,
hic longo invitat somnos Digentia cantu,
45 hic clymeni flores carpens apis aera bombo
personat... " At fesso obrepit tum somnus; inertis
paulatim venas et lumina coniventis
51