Page 37 - Carmina - Poesie latine
P. 37
et glaucas, agitans aliud, descendere cannas
pergit ad ignotum rivum. Mox lucis et umbrae
alternis varius vicibus Digentia vati
245 apparet resonatque suo. Solaeque sub alnis
aut in arundinibus rivum per saxa loquacem
cyaneae auscultant merulae, deserta colentes,
lusciniaeque, diu tacitae: tum reddere tentant,
dein tereti querulas imitantur gutture voces.
250 Tuque sedens ad aquas carmen meditaris, Horati.
XI
DIGENTIA
Me quoque, rive, doce, perlucide qui nigris sub umbris
hinc semper is, hic semper es, perennis.
O utinam, similis plane tibi, laberer, manerem!
et unda frondes ferret atque flores,
255 non vocem, non hoc murmur leve, quod viator edo,
non quae mei pars maior est et omni,
non cantum, quem, rive fugax, canis, ut cano fatigans
ad saxa fluctus labilemque vitam.
Haec meditans ripas adverso flumine Flaccus
260 scandebat, cum iam staret magis ardua rupes
et sensim rivus breviori curreret alveo.
Ad rivi tandem molli cunabula musco
strata venit, gemitumque audit balbamque querelam
antro exsistentis tremulique sub ilice fontis.
265 Adspicit et patriam nymphae reminiscitur urnam.
XII
BANDUSIA
Te quocumque vocant nomine rustici,
iamnunc Bandusiae fons eris, et tuas
undas Appula puras
pura fundat ab amphora,
270 quae dempsit puero nympha sitim mihi,
quae longis tenuit garrula fabulis
aurem: quas utinam nunc
ex te grandior audiam!
Dic montes patrios, dic tenues lares,
275 oro, dic ioca, dic seria, quot diu
nobis abdita, mixtum
nunc risum lacrimis cient:
quot percepta semel corde pio, memor
dicam digna piis cordibus. Hauriam
37