Page 34 - Carmina - Poesie latine
P. 34
120 amantiusque tollere usque ad osculum.
Quid? Nonne innumeros inter, quibus est color idem,
figura, forma, pluma, cantus, omnia,
conferta propriam discernit in arbore prolem
suosque quaeque passeres avis fovet?
VII
ANTE LUCEM
125 Aves ab imis exserunt alis caput
et alterum repente ponunt crusculum,
nam voce tenue tinnula signum dedit
crista decoram parva cassidem gerens
alauda: quod vix crepuit illinc classicum
130 telluris umbras inter et clarum polum,
hic omnis arbos intremit nutat fremit.
Cecinit avicula, terraque expergiscitur.
Verum susurrus hactenus pressi sonant,
rerumque circum lenis oscitatio.
135 Pelluntur absque cardinum tritu fores,
patent fenestrae molliter ceu palpebrae,
aurae queruntur, dulce aquae singultiunt.
Silvas per omnes sibilus sonat levis,
st! hinc et illinc mussitant tristes aves,
140 aegre ferentes antelucanam tubam.
At iam fenestras stridulae circumvolant
luteis relictis nidulis hirundines,
iamque hospitale turba diversorium
passerculorum miscet ulmum cantibus.
145 Tunc excitatur immemor Quintus sui.
Calcare nubes sibi videtur et vias
sublimis urbis a cuculis conditae.
Late canentes audit omnes oscines,
turdos, palumbes, vitiparras, turtures,
150 paros, iynges, galbulas, erithaeos,
parvumque, qui nec est usquam nec usquam abest,
cui tot solia sunt quot folia sunt, regulum.
Novos poeta carminum modos stupet.
VIII
DILUCULUM
O sol e roseis nubibus eminens,
155 hesterni similis solis, ut amplius
ovum quod parimus discrepet alteri
quod nidi teneris in stipulis tepet,
hinc te nempe procul nox superincubans
alis magna nigris fovit et abdidit,
160 nunc nubem tenui cortice candidam,
34